Lib. VII. Cap. 8. 9. [U. C. 3 9 4. A. C. 358.] Ii
rnni, et saucii relicti quidam inventi; agmenque fu-gientium ab Signinis, quum praeter moenia eoruminfrequentia conspecta signa essent, fusum, ac peragros trepida fuga palatum est. Nec ltomanis in-cruenta victoria fuit: quarca pars militum amissa;et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites lto-mani cecidere.
IX. Inscquenti anno, quum C. Sulpicius et C. Li-cinius Calvus consules in Hernicos exercitum duxis-sent, neque inventis in agro hostibus, Ferentinumurbem eorum vi cepissent, revertentibus inde iis Ti-burtes portas clausere. Ea ultima fuit causa, quummultae antea querimoniae ultro citroque iactatae es-sent, cur, per fetiales rebus repetitis, bellum Tiburtipopulo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium Pen-num oo anno fuisse, satis constat, et magistrum equi-tum Ser. Cornelium Maluginensem. Macer Liciniuscomitiorum habendorum causa, et ab Licinio consu-le dictum scribit, quia, collega comitiabellopraefer-re festinante, ut continuaret consulatum, obviameundum pravae cupiditati fuerit. Quaesita ea pro-priae familiae laus leviorem auctorem Licinium fa-cit. Quum mentionem eius rei in vetustioribus an-nalibus nullam inveniam, magis, ut belli Gallici cau-sa dictatorem creatum arbitrer, inclinat animus.Eo certo anno Galli ad tertium lapidem Salaria viatrans pontem Anienis castra habuere. Dictator,quum tumultus Gallici causa iustitium edixisset,omnes iuniores sacramento adegit, ingentique exer-citu ab urbe profectus, in citeriore ripa Anienis ca-stra posuit. Pons in medio erat, neutris eum rum-pentibus, ne timoris indicium esset. Proelia de oc-cupando ponte crebra erant; nec, qqi potirentur, in-certis viribus, satis discerni poterat. Tum eximiacorporis magnitudine in vacuum pontem Gallus pro-cessit; et, quantum maxima voce potuit, Quem nunc,