Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE DETERMINATIONE ORBITARVM, HABITA RATIONE PERTYRBATIONVM. 227

in art. 188 explicauimus systema id distantiarum elicietur, ex quo elementa omni-bus reliquis obseruationibus quam optime satisfacientia demanabunt.

192.

Methodus in art. praec. exposita praecipue determinationi primae orbitaeperturbationes implicantis accommodata est: quamprimum vero tum elementa me-dia elliptica tum aequationes perturbationum proxime iam sunt cognitae, deter-minatio exactissima adjumento obserualionum quam plurimarum commodissime permethodum art. 187, absoluetur, quae liic explicatione peculiari opus non habebit.Quodsi hic obseruationum praestantissimarum copia satis magna est, magnumquetemporis interuallum complectitur, haec methodus in pluribus casibus simul deter-minationi exactiori massarum planetarum perturbantium, saltem maiorum, inseruirepoterit. Scilicet, si massa cuiusdam planetae perturbantis in calculo perturbatio-num supposita nondum satis certa videtur, introducetur, praeter sex incognitas-a correctionibus elementorum pendentes, adhuc alia /1 , statuendo rationem massaecorrectae ad massam suppositam vt 1 + ad 15 supponere tunc licebit, perturba-tiones ipsas in eadem ratione mutari, vnde manifesto in singulis positionibus cal-culatis terminus nouus linearis ipsam /1 continens producetur, cuius euolutio nullidifficultati obnoxia erit. Comparatio positionum calculatarum cum obseruatis secun-dum principia supra exposita, simul cum correctionibus elementorum etiam corre-ctionem /1 suppeditabit. Quinadeo' hoc modo massae plurium planetarum exactiusdeterminari poterunt, qui quidem perturbationes satis considerabiles exercent. Nul-lum dubium est, quin motus planetarum nonorum, praesertim Palladis et Iunonis,qui tantas a Ioue perturbationes patiuntur, post aliquot decennia hoc modo deter-minationem exactissimam massae Iouis allaturi sint: quinadeo forsan ipsam massamvnius alteriusuc horum planetarum nouorum ex perturbationibus, quas in reliquosexercet, aliquando cognoscere licebit.