Libr. I. Sect. II.
46
dente in orbita tantunclem distat, quantum aequinoctium vernale ab eodem punctoretrorsum in ecliptica: hinc longitudo perihelii erit summa longitudinis nodi et di-stantiae perilielii a nodo; longitudo pera corporis in orbita autem summa anoma-liae verae et longitudinis perihelii. Denique longitudo inedia vocatur summa ano-maliae mediae et longitudinis perihelii: haec postrema expressio manifesto in orbi-tis ellipticis tantum locum habere potest.
48.
Vt igitur corporis coelestis locum in spatio pro quouis temporis momentoassignare liceat, sequentia in orbita elliptica nota esse oportebit.
I. Longitudo media pro quodam temporis momento arbitrario, quod epo-cha vocatur: eodem nomine interdum ipsa quoque longitudo designatur. Plerum-que pro epocha eligitur initium alicuius anni, scilicet meridies i, Ianuarii in annobissextili, siue meridies 51. Decembris anno communi praecedentis.
II. Motus medius inter certum temporis interuallum, e. g. in vno die so-lari medio, siue in diebus 565, 565|: aut 56525.
III. Semiaxis maior, qui quidem omitti posset, quoties corporis massa autnota est aut negligi potest, quum per motum medium iam detur (art. 7): commo-ditatis tamen gratia vterque semper proferri solet.
IV. Excentricitas. V. Longitudo perihelii. "VI. Longitudo nodi ascendentis.VII. Inclinatio orbitae.
Haec septem momenta vocantur elementa motus corporis.
In parabola et hyperhola tempus transitus per perihelium elementi primivice fungetur; pro II tradentur quae in his sectionum conicarum generibus motui
_3
medio diurno analoga sunt (v. art. ig; in motu hyperbolico quantitas Xhb 2 art. 25).In hyperbola elementa reliqua perinde retineri poterunt, in parabola vero, vbi axismaior infinitus atque excentricitas = 1, loco elementi III et IV sola distantia in pe-rihelio proferetur.
4g.
Secundum vulgarem loquendi morem inclinatio orbitae, quam nos a o vsquead 180 numeramus, ad go° tantum extenditur, atque si angulus orbitae cum arcuSlB (Fig. angulum rectum egreditur, angulus orbitae cum arcu Q>A (qui estillius complementum ad 180° tamquam inclinatio orbitae spectatur; in tali tunc casu