De homine ⁊ membris eius
ſitio enim capitis ẜm Ariſto. ex tribus cognoſcitur .ſ. ex quantitate: ex figura: ex capillis. Ex quantitate quidem: quia caputdebet eſſe mediocre īter paruum ⁊ magnūmembris alijs in quantitate proportionatum. Nam caput nimis paruum ſignat defectum materie et debilitatem virtutis formatiue: ſed nimis magnum ſignat ſuꝑfluitatem materie et defectum virtutis operatiue. Sic prelatus neqꝫ debet eſſe nimiſ magnus per ſuꝑbie elationē: neqꝫ etiā nimisparuus per puſillanimitatis deiectioneꝫ:ſed vt vtroqꝫ vitio careat magnanimus ethumilis eſſe ſtudeat: vt ſcꝫ ex vtraqꝫ virtute quoddā mediū et temperamentū conficiat. ¶ Item cognoſcitur diſpoſitio capitisex figura: quia figura capitiſ eſt rotunda:tum propter leſionis et paſſibilitatis amotione: tum propter medulle cerebri ampliorē receptionē. Et tn̄ dꝫ eſſe aliquātulū oblōgū ⁊ circa tꝑa aliqͣntulū planū. Nā ꝑfecta diſpoſitio capitꝭ ē qn̄ ī rotūditate diſponitur ad ſimilitudinē globi cerei inter manus vel duo ligna compreſſi. Talis enimglobus eſt figura rotundus: et tamen aliquantulum in vtroqꝫ latere planuſ. in parte tamen anteriori in vtraqꝫ parte erit acutum aliquantulum eleuatum: ⁊ hoc neceſſarium fuit ad retinendum ventriculū cerebri in prora: id eſt in anteriori parte capitis. ex qua quinqꝫ nerui procedunt quinqꝫ ſenſus faciētes. Simili modo parū acuitur a poſteriori propter retentionem alterius ventriculi in puppi: id eſt in poſterioriparte ex qua procedunt medulle ſpondiles et nerui motum voluntarium faciētes.Debet ergo ad moduꝫ capitis prelatus eſſe rotundus: id eſt iuſtus vt non ſit in eoaliquis angulus iniquitatis aliquā partēretinens precipue in iudicio vbi partem vl̓perſonam accipere non debet ¶ Item debet eſſe oblōgus per longā diſcuſſionem ⁊deliberationem: ſcilicet vt non cito precipitet ſententiam: quia velox conſilium ſiue iudicium ſequitur penitētia. Debet etiam eſſe ex vtroqꝫ latere planus: id eſt firmus: ſcilicet tam in proſperis qͣꝫ in aduerſis. Illud enim quod planum eſt vbi applicatur vel ponitur reſidet firmum: ſed nonſic quod eſt ſphericum: ſed debet etiam eſſe acutus ante in prouiſione futurorum: etretro in recordatione preteritorum ⁊ in me
dio eleuatus preſentia ſublimiter diſponēdo. ¶ Item cognoſcitur diſpoſitio capitisex capillis: quia ẜm eorum quantitatem etqualitatem et cadendi velocitateꝫ ſiue tarditateꝫ de complexione capitis iudicatur.Quaſi autem capilli adherētes capiti ſūtofficiales et familiares vel conſiliarij: velamici ipſius prelati qui ei iugiter adherētex quibus multum pendet et oſtenditur qͣlis prelatus ſit. Capilli enim bene diſpoſiti qͣꝫdiu adherent capiti ipſum cuſtodiūt:ornant et defendunt. ablati vero vel malediſpoſiti ipſuꝫ turpe reddunt. Et ſimile accidit de amicis vel conſiliarijs et familiaribus prelati: quia ſi boni ſunt ipſum cuſtodiunt et honorabilem reddunt. ſi vero praui ipſum corrumpunt vel ſaltem infamemet odioſum efficiunt. ¶ Quarto prelatꝰ aſſimilatur capiti propter eius compoſitionem ¶ Naꝫ primo quidem caput eſt ex multis oſſibus conſtitutum: et hoc propter cerebri defenſionem. Nam ſubſtantia cerebri tenera eſt et mollis: vnde de facili lederetur niſi eſſet interpoſitio cranei et oſſiumaliorum per que ab extrinſeca leſione ſeruatur. Oſſa autem iſta que debent eſſe inprelato vt ipſum defendant ⁊ auſtodiantſunt miſericordia: iuſticia: clementia et cetere virtutes. Prouerb̓. xx. Miſericordiaet veritas cuſtodiunt regem: et clementiaroboratur thronus eius. ¶ Item caput habet aliquid de carnoſitate: ⁊ hoc fuit neceſſarium ad temperamentum oſſium ⁊ neruorum: ne forte nimium oſſium frigiditateteneritudo cerebri occaſionaliter lederetur. Similiter in prelato eſt infirmitas carnis ſiue paſſibilitas ad humilitatem: ſcilicet et cuſtodiam virtutum. Nam ſicut dicit Apl̓us. ij. Corinth̓. xij. Virtus in infirmitate perficitur. Habet tamen caput parum de carnoſitate ⁊ pinguedine reſpectualiorum membrorum: ⁊ hoc propter viuacitatem ſenſus et iuuamentuꝫ intellectus:ſicut dicit Ph̓s in. xij. de animalibuſ. Forte ratio huius eſt: quia ſpiritus in neruisſenſibilibus per carnis grofficiem et nimiam pinguedinem in ſuo tranſitu impediretur: et ſic ſenſus hebetaretur et intellectus obtunderetur. Vnde Hierony. dicitꝙ venter pinguis non gignit ſenſum tenuem. In hoc ergo ſignatur ꝙ prelatꝰ nō debet eſſe delitioſus: neqꝫ ītēdere ad īpīguā