uenit in nomine uerbum ut ſanctificaret: & hunc & in eo ſicut in aliis inueniretur Namſi ita eſſet ut in homine ſolum apparuiſſet: nihil preter opinionem ſuiſſet nec qui uidebant perturbati dixiſſet. Quis ergo eſt iſte & quid tu homo cumſis facis te deum: Tenebant enim conſuetudinem cum audirent & factum eſt. uerbum domini ad unum quenqꝫ prophetarum nunc uero quoniam uerbum dei pquod facta ſunt omnia: filium eſt hominis fieri ſuſtinuit & humiliauit ſe ipſumformam hominis accipiens: iccirco iudeis crux chriſti ſcandalum eſt: nobis autēchriſtus dei uirtus eſt ſapientia Verbum enim ut ioannes ait caro factum: cumſcripture conſuetudo ſit hominem dicere carnem ſicut & daniel ait aſtiagi nō coIo idola a manu facta. ſed deum uiuentem qui creauit cęlum & terram & qui habet uniuerſę carnis dominationem: Carnem enim & hic & ioel hominum genusdicunt: Si quidem antiquitus ad unum quenqꝫ ſanctorum ueniebat: & ſanctificabat qui uere chriſtum ſuſcipiebant: Nec uero cum illi naſcerentur dictum eſt: qꝛipſe factus eſt homo: Nec cum paterentur illi dictum eſt paſſus eſt ipſe Cum autēex maria ſemel uenit homo in conſumatione temporum ad euacuationem peccoti: Sic enim cum ſibi placuiſſet pater miſſit filium ſuum natum ex uirgine factūſub lege tunc dictum eſt ꝙ carnem aſſumens factus eſt homo & in ea pro nobispaſſus eſt quemadmodum petrus ait: chriſtus igitur paſſus ē in carne pro nobisut oſtendatur idqꝫ credamus omnes ꝙ cum ſemper deus eſſet & eos ſanctificaretad quos ueniebat gubernatqꝫ omnia ſecundum patris uoluntatem: propter nosdeinde factus eſt & homo & corporaliter ut ait apoſtolus habitauit in carne diuinitas quaſi diceret. Cum deus ſit proprium corpus habuit. Et hoc utens uelludinſtrumento propter nos factus eſt homo & ideo quę carnis huius propria ſuntipſius eſſe dicuntur ꝙ in ea eiuſmodi erant fameſcere ſitire fatigari pati & ſimiliaquorum ſuſceptibilis eſt caro. Quę uero ipſius uerbi propria ſunt opera ut eſtſuſcitare mortuos illuminare cęcos & fluxu ſanguinis laborantem ſanare hęc ipſe per proprium corpus facit & uerbum carnis infirmitates portauit ut ſuas ipſius enim caro erat & caro diuinitatis operibus miniſtrabat quia in ea erat. Dei enīcorpus erat bene autem propheta portauit inquit ipſe infirmitas noſtras & nondixit ſanauit Ne homines item morti relinqueret obnoxios quaſi extra corpus eſſet ſolumqꝫ ſanaret ſic ut antea ſemper fecerat infirmitates uero noſtras portat &peccata noſtra ipſe fere ut oſtendatur quia & homo propter nos factus eſt & cumeas corpus ferat. quod in ipſo eſt corpus eius proprium eſt Et ipſe nihil detrimēti patiebatur cum peccata noſtra corpore ſuo ſuſtineret in ligno quemadmodūpetrus ait: Nos uero homines a propriis paſſionibus redempti ſumus & uerbi iuſticia repleti: Vnde cum caro pateretur & uerbum extra eam non erat. iccirco enim ipſius & paſſio dicitur: Et cum ipſe patris opera diuinę faceret extra ipſumcaro non erat: Sed hęc dominus in ipſo corpore faciebat ob id enim cum homoeſſe dicebat: ſi non facio opera patris mei: mihi non credite ſiuero facio & mihinon creditis: operibus meis credite. ſi uero facio & mihi non creditis operibusmeis cr̄dite & cognoſcite qꝛ in me pr̄ & ego in ipſo exēpli gr̄a cū opus eſſet petriſocrum febricitantem erigere manum porrexit ut homo febrem repreſſit ut deut in eo qui fuerat a natiuitate coecus humanum a carne ſputū emiſit: ſed diuinitus occulos per ſputum aperuit: At in lazaro uocem humanam emiſit ut homoſed lazarum diuinituſ amortuis ſuſcitauit ut deus: hęc uero ita fiebant & oſtendebantur quia non uanum ſed uerum corpus habebat Decebat aūt dominumqui humanam carnem induebatur totam hanc cum ſuis paſſionibus induere utquemadmodum proprium ipſius corpus eſſe dicimus ita & corporis paſſionesipſius ſolum proprie dicantur: licet enim quod ad diuinitatem attinet minimeattingerint: Itaqꝫ ſi alterius corpus fuiſſet illius & paſſiones fuiſſe dicerentur:
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten