patris proprium ē: ſicut ex luce ſplendor et ex fonte fluuius ut qui filium uidet ꝓprietatē uideat: & cum filii eſſentia ex patre ſit hunc ī patre eſſe intelligat: Eſt uero et pater in filio quia quod eſt ex patre proprium hoc filius eſt. ut ſol in ſplendore mens in uerbo fons in fluuio: Sic enim qui filium uidet ſubſtantię patris ꝓprietatem uidet et patrem in filio eſſe intelligit: Nam cum propietatis paternę diuinitas. filii ſubſtantia ſit conſequenter filius in patre eſt. & pater in filio: Nam iccirco et congrue cum prius dixiſſet ego et pater unum ſumus ſubiunxit ego inpatre et pater in me ut & diuinitatis identitatem: & ſubſtantię unitatem oſtēderetunum enim ſunt. non tanꝗͣ unius denuo in duas partes diuiſus ſit nec aliud quicꝗͣ ſint ꝗͣ unum: nec tanꝗͣ unus his nominetur: nec tanꝗͣ idem ſui ipſius aliquandopater fiat aliquando filius: hoc enim ſabellius cum dixiſſet hæreticus appellatuseſt: Sed duo ſunt: Nam pater pater eſt nec idem filius: & filius filius eſt. nec idempater: una uero natura: Neqꝫ enim generatio a generante diſſimilis: ipſius enimimago & omnia patris filii ſunt. Propterea nec alius deus eſt filius: Non enim extrinſecus cogitarunt: quoniam omnino et multi conſtituerentur ſi alia ꝗͣ patrisdiuinitas cogitaretur: Nam ſi alius eſt prout generatio filius: atta men idem prout deus eſt: et unum ſunt ipſe & pater proprietate naturę: & unius ut dictum eſtdiuinitatis identitate: Nam & ſplendor lux eſt. nec aliud a ſole nec lux aliud: necid participatione eius ſed ꝙ propria ipſius eſt generatio: Talis autem generatiolux eſt ab initio nec quiſꝗͣ diceret has duas luces eſſe duos quidem ſolem & ſplēdorem: ſed unam ex ſole lucem quę in ſplendore luceat ubiqꝫ: ſic & filii diuinitaspatris eſt unde etiam in diuiſibilis eſt: Itaqꝫ unus deus eſt. nec alius ab ipſo: Quare cum unum ſit & una diuinitas: Eadem de filio quęcunqꝫ etiam de patre dicuntur: niſi qd̓ pater de ip̄o nō dicitur: dicitur deꝰ ut dꝰ erat uerbū oīpotens ut hæcdicit qui erat et qui eſt et qui uenit omnipotens. dominus unus. ut unus dominꝰieſus chriſtus: lucem eſſe: ut ego ſum lux. tollere peccata ſicut cum dixit. ut autem ſciatis ꝗr poteſtatē habet filius hominis in terra dimittere peccata: & alia eiuſmodi quotquot inueneris. Omnia enim inquit ipſe filius quęcunqꝫ pater habetme ſunt. Qui uero audit: que patris ſunt: ea de filio dici uidebit: Et ita patrem infilio uidebit & filium in patre qn̄ quę de filio dicuntur hęc de patre dicuntur ꝗdautem quę patris ſunt patris de filio dicuntur: niſi ꝙ ex ipſo generatio filiusQuid item quę filii ſunt propria ſunt? quia ſubſtantię ipſius propria eſt generatio filius: Conuenienter quę patris ſunt. ſua ipſius eſſe dicit: hinc & apte &conſequenter cum dixiſſet: ego et pater unum ſumus ſubiunxit ut cognoſcatis:quia ego in patre et pater in me: Sed et antea dixerat qui me uidet: uidet̉ & patreꝫ& eſt in tribus his dictis ſenſus unus: Nam qui hoc modo cognouerit unum eſſefilium et patrem: nouit idem in patre ipſum & in ip̄o patrem. Diuinitas enim filiipatris eſt. et hęc in filio eſt: & qui hoc intelligit credit quia qui filiū uidet. uidet &patrem: Nam in filio patris diuinitas conſpicitur: hoc et ſtatuę regis exemplo ꝓpius intelligi poteſt: in ſtatua namqꝫ regis ſpecies eſt. et forma et in rege eſt. quęin ſtatua ſpecies? in ſtatua enim regis ſimilitudo impermutabilis eſt. ut qui ſtatuam uidet uideat in ea regem: et ē conuerſo qui regem uidet ipſum ī ſtatua eſſecognoſcat: & quia non permutatur ſimilitudo: ſi quis poſt ſtatuam regem uell&uidere: ſtatua diceret ego et rex unum ſumus: ego enim in illo ſum et ille in meet ꝙ in me uides in illo aſpicis: & quod in illo uidiſti in me ſpectas: qui ergo ſtatuam adorat. in ipſa regem adorat nam illius forma ſpecieſqꝫ ſtatua eſt: Quoniāigitur et filius imago patris eſt. intelligere neceſſe eſt patris diuinitatē et proprietatem filii ſubſtantiam eſſe: et hoc eſt qui cum in forma dei eſſet: et pater in me ēNec uero ex parte eſt diuinitatis forma: ſed paternę diuinitatis. plenitudo filiiſubſtantia eſt: et uerbum deus filius eſt: iccirco cum et ęqualis deo eſſet non
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten