Druckschrift 
Contra haereticos et gentiles
Einzelbild herunterladen
 

Deinde cum nos condere uellet: tunc unum quendam fecit: & nominauit uerbum: & filium: & ſapientiam: ut nos per ipſum faceret: Duas igitur dicit ſapientias eſſe unam propriam. & cum ſubſtantialem deo: filium autē in ipſa ſapientiafactum eſſe: & huius participem nominaſſe ſolum ſapientiam. & uerbum: Sapiētia .n. inquit in ſapientia fuit dei ſapientis uoluntate: ſic & uerbum alterum fuiſſedicit pręter filium in deo: & huius item participem filium ipſum per gratiam:minatum. eſſe uerbum: & filium: Eſt autem & hęc ſua ipſorum hęreſeos ſententia: quę in aliis eorum ſcripturis oſtenditur: Multas poteſtates eſſe et unam quidēdei naturaliter propriam: & ſempiternam: chriſtum uero non eſſe ueram dei poteſtatem: ſed ex his: quę poteſtates dicuntur: unam eſſe & ipſum: quarum unā & locuſtam & bruchum: non poteſtatem ſolum: ſed & magnā appellari: alias ueromultas eſſe: & ſimiles filio: de quibus & dauid cantat: dicens: Dominus poteſtatū& natura quidem: ut omnes ita & uerbum mutabile eſte. ſed ſuo ipſius libero arbitrio: donec uult: bonum manere quando tamen uult mutari: & ipſum poſſe:ſicut & nos cum narnra ſit mutabilis. iccirco enim inquit: & deus prenoſcens ipſum fore bonum: hanc ei gloriam preueniens dedit: quam poſtea per naturamquoqꝫ habuit: Eo fieri ut ex operibus quę deus prenouerat: nunc ipſe talis exiſtat: Auſus eſt item dicere: uerbum non eſt uerus deus ſi etiam dicitur deusnon tamen uerus eſt: ſed participatione gratię: ut omnes alij: ſic & ipſe dicit̉ nomine deus & cum omnia per ſubſtantiam diuerſa ſint: & diſſimilia deo: ita & uerbum a ſubſtantia: & ſempiternitate dei patris per omnia diuerſus eſt: atqꝫ diſſimilis. eorum autem: quę facta ſunt & creata proprius & unus eſt: Poſt hęc autemquaſi & ſucceſſor petulantię diaboli factus in cōmeſſatione poſuit: eſſe igitur &filio inuiſibilem patrem: & uerbum nec perfecte: nec omnino ſuum ipſius patrēintueri: & cognoscere poſſe: Sed quod & cognoſcit: & uidet proportione menſure ſuę cognoſcere: atque uidere ſicut & nos pro ui natura cognoſcimus. & enimfilius inquit: non modo patrem non plene cognoſcit (neqꝫ enim ad cumprehendendum ſatis eſt) quin etiam filius ipſe ſuam ipſius ſubſtantiam non nouit: &diſpertite: natura ac diuerſe: & diſiuncte: & alienę: & ſingulares inter ſe ſunt ſubſtantie patris: & filii: & ipſius ſpiritus ſancti pronuntiauit: & ipſe omnino diſſimiliter eos eſſe inter ſe ſubſtantiis & gloria in infenitum: Verbum igitur quantumad ſimilitudinem ſubſtantię pertinet & glorię alienum omnino dixit: ab utrisqꝫ patre uidelicet & ſpiritu ſancto: his enim uerbis pronuntiauit impius: & diuiſum eſſe: per ſe ipſum: & in omnibus ſingularem a patre filium eſſe dixit: fabellarum ſunt partes quę in ridiculo poſite ſunt arii commentarioſ Quis igiturqui hęc: qui ue cōmeſſationis cantum audiat: non merito arium oderit: de his rebus tanꝗͣ in ſcęna Iudentem? quiſ non uideat hūc mulieri dum nominare deumac de deo dicere uidetur: quaſi ſerpentem inſidiari? Quis deinde cum in hęc inciderit: non inſpiciat impietatem eius? ſicut & ſerpentis ſubſequentem errorē: quomulierem captam deduxerat? Quis non ſuper eius modi blaſphemiis obſtupeſcat? Cęlum quidem: ut propheta inquit: obſtupuit: & terra tremuit intranſgeſion legis: Sol uero cum magis indignaretur: nec ſuſtineret corporis contumeliaſquę tunc in dominum noſtrum omnium cōmunem fiebant: Quaſqꝫ non inuitusipſe pro nobis patiebatur: contractis radiis auerſus ē: ac diem illum ſine lucereddidit. At uero ſuper arii blaſphemiis: quomodo non attenuta obmuteſcitnatura omnis humana quomodo non aures obturat: oculoſ quę premit: utnec talia audire: nec eum qui eiuſmodi ſcripſit uidere poſſit? ipſe uero dominus quomodo non iuſte magis aduerſus hos impios pariter: & ſine chriſtoea clamat: : quę per prophetam quoquę predixit oſeum? ipſis. quoniam refiluerunt ame. miſeri ſunt quoniam impie fecerunt contra me: