Druckschrift 
Didascalicon de studio legendi et alia opuscula
Seite
XLIIIIv
Einzelbild herunterladen
 

mentes. quantum virtutibus vel ſcientia proficiunt. tantiſanctarum ſcripturarum archana profunda eſſe conſpiciunt. vt qui ſimplicibus et adhuc ſtantibus in terra, iacerevidebantur, erectis ſublines appareant. Nam ſeqͥtur. Quocunqꝫ ibat ſpiritus, illuc eunte ſpiritu et rote pariter leuabantur ſequentes eum: Spiritus enim vitę erat in rotis.Vides. quia rotę hęc animalia ſequntur. et ſequntur ſpiri-tum Rurſum. alibi dicitur: Littera occidit. ſpiritus auteꝫ vi-uificat̉: quia nimirum oportet diuinum lectorem ſpiritua-lis intelligentię veritate eſſe ſolidatum. vt eum litterarūapices. quę et peruerſę nonunꝙͣ intelligi poſſunt. ad quelibet diuerticula non inclinent. Quare antiqus ille populꝰqui legem vitę acceperat, reprobatus eſt, niſa quia ſic ſo-lam litteram occidentem ſequtus eſt. vt ſpiritum viuificantem non haberet. Hęc vero non ideo vt quibuſlibet ad vo-luntatem ſuam interpretandi ſcripturas occaſionem prebe-am: ſed vt oſtendam eum. qui ſolam ſequitur litteraꝫ. diuſine errore non poſſe incedere. Oportet ergo vt et ſic ſequamur litteram, ne noſtrum ſenſum diuinis auctoribꝰ pręferamus: et ſic non ſequamur. vt in ea non totum veritatisiudicium pendere credamus. Non litteratus. ſed ſpiritu-alis omnia dijudicat. Vt ergo ſecure poſſis iudicare litteram, non de tuo ſenſu pręſumere. ſederudiri prius. et informari oportet. et quaſi quandam inconcuſſe veritatis ba-ſim cui tota fabrica mnnitatur, fundare. Neqꝫ a teipſo erudi.ri pręſumas. ne forte dum te introducere putas. magis ſeducas a doctoribus et ſapiētibus/ hec introductio queren-da eſt. qui et auctoritatibus ſanctorum patrum. et teſtimo-nijs ſcripturarum, eam tibi prout opus eſt et facere et aperire poſſint. Cunqꝫ iam introductus fueris teſtimonijs ſcripturarum legendo ſingula que docuerint confirmare. Sic michi videtur cui me in hoc imitari placuerit. libens accipio-cum viſum fuerit, non ita oportere fieri. faciat qd̓ placuerit