Druckschrift 
Didascalicon de studio legendi et alia opuscula
Seite
XLIIIIr
Einzelbild herunterladen
 

Li. 6.xiiiiam de illo libri facti ſunt. multę datę ſentētię difficiles adintelligendum. et perplexę ad ſoluendum. Longum tibi etoneroſum eſt adhuc omnes proſequi. cum multa fortaſſisinuenias in quibus magis turberis edificeris. Noli inſtāre. ſic nunquam ad finem venies. Diſce prius breuiter etdilucide. quid tenendum ſit de fide trinitatis. quid ſaneprofiteri. et veraciter credere debeas. Cum autem poſtealegere ceperis libros. et multa obſcure. et multa aperte-multa ambigue ſcripta inueneris. adiunge baſi ſue quę a-perta inuenis ſi forte conueniant. quę ambigua ſunt. ita interpretare. vt non diſcordent. quę vero ſunt obſcura reſe-ra ſi potes. Quod ſi ad intellectum eorum penetrare nonvales tranſi. ne dum pręſumere conaris quod non ſufficispericulum erroris incurras. Noli ea contemnere/ ſed poti-us venerare: quia audiſti quod ſcriptum eſt: Poſuit tene-bras latibulum ſuum. Quod ſi etiam aliquid inueneris cō-trariū illi, quod tu firmiſſima fide tenendum eſſe didiciſti. non tamen expedit tibi. quotidie mutare ſententiam: ni-ſi prius doctōres te conſulueris. et maxime. quid fides vniuerſalis/ quę nunquam falſa eſſe poteſt, inde iubeat ſenti-ri agnoueris. Sic de ſacramento altaris. ſic de ſacramen-to baptiſmatis. confirmationis coniugij. et omnibus quetibi enumerata ſunt ſupͣ facere debes. Vides multos ſcripturas legentes: quia fundamentum veritatis non habent;in errores varios labi. et totiens fere mutare ſententiasquot legerint lectiones. Rurſum alios vides qui ſecundūillam veritatis agnitionem. qua intus firmati ſunt. quaſli-bet ſcripturas ad congruas interpretationes flectere noue-runt. et quid a ſana fide diſcordet, aut quid conueniat iudicare. In ezechiele legis rote animalia ſequntur. nonanimalia rotas. Cum ambularent inquit animalia. ambulabant pariter; et rote iuxta ea. Et cum eleuarentur aīmaliade terra, eleuabantur ſimul et rote. Sanctorum quippe