390
T. LIVII [U. C. 536. A. C. 216 .]
quae propior vero est, haud plus fuisse modio. Ad-iecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium es-set, neminem, nisi equitem, atque eorum ipsorum 1primores, id gerere insigne. Summa fuit orationis, jQuo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omniope innandum Hannibalem esse. Procul enim ab domomilitiam esse, in media hostium terra: magnam vimfrumenti , pecuniae, absumi; et tot acies, ut hostiumexercitus delesse, ita victoris etiam copias parte ali- jqua minuisse. Mittendum igitur supplementum esse; 'mittendam iit stipendium pecuniam frumentumquetam bene meritis de nomine Punico militibus. Secun-dum haec dicta Magonis laetis onmihus, Ilimilco,vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandiesse ratus, Quid est, Hanno ? inquit, etiam nunc poe- 1nitet belli suscepti adversus llomanos? lube dedi 1Hannibalem: veta in tam prosperis rebus grates diisimmortalibus agi. Audiamus Romanum senatoremin Carthaginiensium curia. Tum Hanno: Tacuis-sem hodie, Patres conscripti, ne quid in communiomnium gaudio, minus laet um quod esset vobis, loque- \rer. Nunc interroganti senatori, poeniteatne me ad- Ihuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, autsuperbus, aut obnoxius videar: quorum alterum est 1hominis alienae libertatis obliti; alterum suae. Re-spondeam igitur Himilconi, non desisse poenitere me ,belli, neque desiturum ante invidum vestrum impera- Itorem incusare, quam finitum aliqua tolerabili condi- !Itone bellum videro: nec mihi pacis antiquae deside-rium ulla alia res, quam pax nova, finiet. Itaque ista,quae modo Mago iaclavii; Himilconi cetcrisque Ilan- jnibalis satellitibus iam laeta sunt. Mihi possunt laeta jesse, quia res bello bene gestae, si volumus fortunauti, pacem nobis aequiorem dabunt. Nam si praeter- Imittimus hoc tempus, quo magis dare, quam accipere, I
possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laeti- j