388
T. LIVII [U.C.556.A.C.216.]
diu, luce clara, videntibus vobis, nulli Campanorumsecundus, vinctus ad mortem rapior. Quid violentiusCapua capta fieret ? Ile obviam Hannibali, exornateurbem, diemque adventus eius consecrate, ut hunc tri-umphum de cive vestro spectetis. Haec vociferanti,quum moveri vulgus videretur, obvolutum caput est,ociusque rapi extra portam iussus. Ita in castra per-ducitur: extcmploque impositus in navim, et Cartha-ginem missus; ne, motu aliquo Capuae ex indignita-te rei orto, senatum quoque poeniteret dediti princi-pis: et, legatione missa ad repetendum eum, ne autnegando rem, quam primam peterent, offendendi si-bi novi socii; aut tribuendo, habendus Capuae essetseditionis ac turbarum auctor. Navem Cyrenas de-tulit tempestas, quae tum in ditione regum erant.Ibi quum Magius ad statuam Ptolemaei regis confu-gisset, deportatus a custodibus Alexandriani ad Pto-lemaeum, quum cum docuisset, contra ius foederislinctum se ab Hannibale esse, vinculis liberatur;permissumque, ut rediret, seu Romam seu Capuammallet. Nec Magius Capuam sibi tutam dicere; etHornam eo tempore, quo inter llomanos Campanosquebellum sit, transfugae magis, quam hospitis, fore do-micilium. Nusquam malle, quam in regno eius, vivere,quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.
XI. Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatusa Delphis Romam rediit, responsumque ex scriptorecitavit. Divi quoque in eo erant, quibus quoquomodo supplicaretur: tum, Si ita faxitis, Romani, ve-strae res meliores facilioresque erunt: magisque exsententia respublica vestra vobis procedet, victoriaqueduelli pbpuli Romani erit. Pythio Apollini, rcpublicavestra bene gesta servataque, lueris meritis donummittitote, deque praeda, manubiis, spoliisque honoremhabetote: lasciviam a vobis prohibetote. Haec ubi exGraeco carmine interpretata recitavit, tum dixit, se