330
_ T. LIVII [U. C. 535.A. C. 217 .]
que omnia praepropere agendo, militum apparatunautica ministeria impediuntur, trepidatione nauta-rum capere et aptare arma miles prohibetur. Et iamRomanus non appropinquabat modo, sed direxerat 'etiam in pugnam nares. Itaque non ab hoste et proe- ilio magis Poeni, quam suomet ipsi tumultu turbati, 1tentata verius pugna, quam inita, in fugam averte- jrunt classem. Et quum adversi amnis os lato agmi-ne ac tam multis simul venientibus haud sane intra-bile esset, in litus passim naves egerunt: atque aliivadis, alii sicco litore excepti, partim armati, partiminermes, ad instructam per litus aciem suorum per-fugere. Duae tamen primo concursu captae erantPunicae naves, quattuor suppressae. ,
XX. Romani, quanquam terra hostium erat, ar-matamque aciem toto praetentam in litore cerne-bant, haud cunctanter insecuti trepidam hostiumclassem, naves omnes, quae non aut perfregerantproras litore illisas, aut carinas fixerant vadis, reli-gatas puppibus in altum extraxere: ad quinque et vi-ginti naves ex quadraginta cepere. Neque id pul-cherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pu-gna toto eius orae mari potiti erant. Itaque ad Ho- !noscam classe provecti, exscensione ab navibus in ;terram facta, quum urbem vi cepissent, captamquediripuissent, Carthaginem inde petunt: atque, omnemagrum circa depopulati, postremo tecta quoque con-juncta muro portisque incenderunt. Inde iam praedagravis ad Longunticam pervenit classis: ubi vis ma- fgna sparti ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale.Quod satis in usum fuit, sublato, ceterum omne in-censum est. Nec continentis modo proiectas oras ,praetervecta, sed in Ebusum insulam transmissum.
Ubi urbe, quae caput insulae est, biduum nequic-quam summo labore oppugnata, ubi in spem irritamfrustra teri tempus animadrersuin est, ad populatio-