Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
323
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XXII. Cap. 13.14. [U.C.535. A. C. 217 .] 323

num, Calatinumque, et Calenum agrum, in campumStellatem descendit: ubi quum montibus fluminibus-que clausam regionem circumspexisset, vocatum du-cem percunctatur, ubi terrarum esset? Quum is Ca-silini eo die mansurum eum dixisset, tum demumcognitus est error, et Casinum longe inde alia regio-ne esse: virgisque caeso duce, et ad reliquorum ter-rorem in crucem sublato, castris communitis, Ma-harbalem cum equitibus in agrum Falernum praeda-tum dimisit. Usque ad aquas Sinuessanas populatioea pervenit. Ingentem cladem, fugam tamen terro-remque latius, Numidae fecerunt. Nec tamen is ter-ror, quum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit: videlicet quia iusto et moderato regebantur im-perio; nec abnuebant, quod unum vinculum fideiest, melioribus parere.

XIV. Ut vero ad Vulturnum flumen castra suntposita, exurebaturque amoenissimus Italiae ager,rillaeque passim incendiis fumabant, per iuga Mas-sici montis Fabio ducente, tum prope de integro se-ditio accensa. Quieverant enim per paucos dies;quia, quum celerius solito ductum agmen fuisset, fe-stinari ad prohibendam populationibus Campaniamcrediderant. Ut vero in extrema iuga Massici mon-tis ventum est, hostesque sub oculis erant, Falerniagri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ullaerat mentio pugnae, Speclalumne huc, inquit Minu-cius, utrem fruendam oculis, sociorum caedes et in-cendia, venimus? Nec, si nullius alternis nos, ne ci-vium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos pa-tres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haecora esset: quam nunc non vicinus Samnis urit, sedPoenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis,nostra cunctatione et socordia, iam huc progressus.Tantum, pro! degeneramus a parentibus nostris, ut,praeter quam oram illi Punicas vagari classes, dedo

X 2