Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
320
Einzelbild herunterladen
 

320

T. LIVII [IX. C. 555. A. C. 217.3 _

ac Vestae; sextum Mercurio ac Cereri. Tum aedesvotae. Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximusdictator vovit; quia ita ex fatalibus libris editumerat, ut is voveret, cuius maximum imperium in civi-tate esset. Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.

XI. Ita rebus divinis peractis, tum de bello requede publica dictator retulit, quibus quotve legionibusvictori hosti obviam eundum esse Patres censerent.Decretum, ut ah Cn. Servilio consule exercitum acci-peret: scriberet praeterea, ex civibus sociisque, quan-tum equitum ac peditum videretur : celera omnia age--ret faceretque , ut e republica duceret. Fabius duasse legiones adiecturum ad Servilianum exercitumdixit. His, per magistrum equitum scriptis, Tiburdiem ad conveniendum edixit. Edictoque proposito,ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti inloca tuta commigrarent; ex agris quoque demigra-rent omnes regionis eius, qua iturus Hannibal esset,tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuiusrei copia esset; ipse, via Flaminia profectus obviamconsuli exercituique, quum ad Tiberim circa Ocricu-lum prospexisset agmen, consulemque cum equitibusad se prodeuntem, viatorem misit, qui consuli nuntiarct, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. Quiquum dicto paruisset, congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosquc, vetustate iam prope oblitos eius imperii, fecisset; litcraeab urbe allatae sunt, naves onerarias, commeatumab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes, aclasse Punica circa portum Cosanum captas esse.Itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus, na-vibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent,completis milite ac navalibus sociis, persequi ho-stium classem, ac litora Italiae tutari. Magna vishominum conscripta Romae erat: libertini etiam,quibus liberi essent, et aetas militaris, in verba iura-