Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
305
Einzelbild herunterladen
 

Lie.XXI. Cap.G2.G3. [U.C.534. A.C. 21 S.] 305

tribunus plebis, et quae postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat;invisus etiam Patribus ob novam legem, quam (|Claudius tribunus plebis adversus senatum, uno Patruin adiuvante C. Flaminio, tulerat; ne quis senatorcuive senatorius pater fuisset, maritimam navem,quae plus quam trecentarum amphorarum esset, ha-beret. Id satis habitum ad fructus ex agris vectan-dos: quaestus omnis Patribus indecorus visus. Res,per summam contentionem acta, invidiam apud no-bilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud ple-bem alterumque inde consulatum, peperit. Ob haecratus auspiciis ementiendis, Latinarumque feriarummora, et consularibus aliis impedimentis retenturosse in urbe, simulato itinere privatus clam in provin-ciam abiit. Ea res, ubi palam facta est, novam in-super iram infestis iam ante Patribus movit: Noncum senatu modo, sed iam cum diis immortalibus, C.Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicatofactum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibusnon paruisse; et nunc conscientia spretorum et Capi-tolium et sollennem votorum nuncupationem fugisse:ne die initi magistratus lovis optimi maximi templumadiret: ne senatum, invisus ipse, et sibi uni invisum,videret consuleretque: ne Latinas indiceret, loviqueLatiari sollenne sacrum in monte faceret: ne, auspi-cato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda,paludatus inde cum lictoribus ad provinciam iret. Li-xae modo sine insignibus, sine lictoribus, profectumclam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solumvertisset. Magis pro maiestate videlicet imperii Ari-mini, quam Romae, magistratum initurum, et in de-versorio hospitali, quam apud penates suos, praetex-tam sumpturum. Revocandum universi retrahen-dumque censuerunt; et cogendum omnibus priuspraesentem in deos hominesque fungi officiis, quam'I'. Ltv. Tom. II. U