280
T. LIA r II [U. C. 534 . A. C. 218.]
dico? Duos consules huius anni, unum in Africam,alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobisrelictum est, nisi quod armis vindicarimus. Illis timi-dis et ignavis licet esse , qui respectum habent, quos ,suus ager, sua terra, per tuta ac pacata itinera fu-gientes, accipient: vobis necesse est fortibus viris esse,et, omnibus inter victoriam mortemve certa despera-tione abruptis, aut vincere, aut, si fortuna dubitabit,in proelio potius, quam in fuga, mortem oppetere. Sihoc bene fixum omnibus destinatumque in animo est,iterum dicam, vicistis: nullum momentum ad vincen-dum homini ab diis immortalibus acrius datum est.
XLV. His adhortationibus quum utrimque ad cer-tamen accensi militum animi essent, Romani ponteTicinum iungunt, tutandique pontis causa castelluminsuper imponunt. Poenus, opere occupatis hosti- 1bus, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus'quingentis, ad depopulandos sociorum populi Roma-ni agros mittit. Gallis parci quam maxime iubet,principumque animos sollicitari ad defectionem,Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus inagrum Insubrium, quinque millia passuum a Victu-.mulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat: re-vocatoque propere Maharbale atque equitibus, quuminstare certamen cerneret, nihil unquam satis dictumpraemonitumque ad cohortandos milites ratus, vo-catis ad concionem certa praemia pronuntiat, inquorum spem pugnarent. Agrum sese daturum essein Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immu- Inem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam,quam agrum, maluisset, ei se argento satisfacturum:qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, pote-statem facturum: qui domos redire mallent, daturumse operam, ne cuius suorum popularium mutatam se-cum fortunam esse vellent. Servis quoque dominosjprosecutis libertatem proponit, binaque pro hisman-li