2G8 T. LIVII [U. C.554.A. C.'ai8.]
iicicndum, torrebant ex adverso hostes, omnem ri- |pam equis virisque obtinentes. Quos ut averteret, -Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis,cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flu- 1mine ire iter unius diciiubet; et, ubi primum pos- ^sit quam occultissime traiecto amni, circumducereagmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo ho-stem. Ad id dati duces Galli edocent, inde milliaquinque et vigiuti ferine supra, parvae insulae cir-cumfusum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque 'minus alto alveo, transitum ostendere. Ibi raptimcaesa materia ratesque fabricatae, in quibus equi vi-rique et alia onera traiicerentur. Hispani sine ullamole, in utres vestimentis coniectis, ipsi caetris sup-positis incubantes, flumen tranavere. Et alius exer- icitus, ratibus iunctis traiectus,. castris prope flumen (positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, iquiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium fopportune exsequendum. Postero die, profecti ex ,loco, prodito fumo significant, se transisse, et haudprocul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tem- ;pori deesset, dat signum ad traiiciendum. Iam pa-ratas aptatasque habebat pedes lintres: equites ferepropter equos nantes jiavium agmen, ad excipiendumadversi impetum fluminis, parte superiore transmit- stens, tranquillitatem infra traiicientibus lintribus ;praebebat. Equorum pars magna nantes loris a pup-pibus trahebantur, praeter eos, quos instratos frena-tosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui es- ’sent, imposuerant in naves.
XXVIII. Galli occursant in ripam cum variisulu-latibus cantuque moris sui, quatientes scuta supercapita, vibrantesque dextris tela: quanquam et exadverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sonofluminis et clamore vario nautarum et militum, quinitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex