Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
266
Einzelbild herunterladen
 

206

T. LIVII [IT. C. 554 . A. C.218.] _

nalcs: alii I J . Cornelium Asinam et C. Papirium Hia-sonem. Id quoque dubium est, legati, ad expostu-landum missi ad Boios, violati sint, an in triumvirosagrum metantes impetus sit factus. Mutinae quumobsiderentur, et gens, ad oppugnandarum urbium ar-tes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnisintactis assideret muris, simulari coeptum de paceagi: evocatique ab Gallorum principibus legati adcolloquium, non contra ius modo gentium, sed viola-ta etiam, quae data in id tempus erat, fide, compre-henduntur; negantibus Gallis, nisi obsides sibi red-derentur, eos dimissuros. Quum haec de legatisnuntiata essent, etMutina praesidiumque in periculoesset, L. Manlius praetor, ira accensus, effusumagmen ad Mutinam ducit. Silvae tunc circa viamerant, plerisque incultis. Ibi, inexplorato profectus,in insidias praecipitatus, multaque cum caede suo-rum aegre in apertos campos emersit. Ibi castracommunita; et, quia Gallis ad tentanda ea defuitspes, refecti sunt militum animi, quanquam sexcentoscecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coe-ptum; nec, dum per patentia loca ducebatur agmen,apparuit hostis: ubi rursus silvae intratae, tum po-stremos adorti, cum magna trepidatione ac pavoreomnium, octingentos milites occiderunt, sex signaademere. Finis et Gallis territandi, et pavendi Ko-manis fuit, ut e saltu invio atque impedito evasere.Inde, apertis locis facile tutantes agmen, RomaniTanetum, vicum propinquum Pado, contendere: ibise munimento ad tempus commeatibusque fluminiset Brixianorum Gallorum auxilio, adversus crescen-tem in dies multitudinem hostium, tutabantur.

XXVI. Qui tumultus repens postquam est Ro-mam perlatus, et Punicum insuper Gallico bello au-ctum Patres acceperunt; C. Atilium praetorem cumuna legione Romana et quinque millibus sociorum,