204 T. LIVII [U. C. 554. A. C. ai8.j
vissam urbem, ad Iberum maritimamque oram ducitIbi, fama est, in quiete visum ab eo iuvenem divin»specie, qui se ab loce diceret ducem in Italiam Han-nibali missum: proinde sequeretur, neque usquam a sedeflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circum-spicientem aut respicientem, secutum; deinde, curahumani ingenii, quum, quidnam id esset, quod respi-cere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculisnequivisse; tum vidisse, post sesc serpentem miramagnitudine cum ingenti arborum ac virgultorumstrage ferri, ac post insequi cum fragore coeli nim-bum: tum, quae moles ea, quidveprodigiiesset, quae-rentem audisse: Vastitatem Italiae esse: pergeretporro ire, nec ultra inquireret, sineretque fata in oc-culto esse.
XXI11. Hoc visu laetus tripartito Iberum copiastraiecit, praemissis, qui Gallorum animos, qua tra-ducendus exercitus erat, donis conciliarent, Alpium-que transitus specularentur. Nonaginta millia pe-ditum, duodecim millia equitum Iberum traduxit.Ilergetes inde, .Bargusiosque, et Ausetanos, et Lace-taniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, sub-egit: oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fau-ces, quae Hispanias Galliis iungunt, in potestate es-sent. Decem millia peditum Hannoni ad praesidiumobtinendae regionis data, et mille equites. Post-quam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus estcoeptus, rumorque per barbaros manavit certior debello Romano ; tria millia inde Carpetanorum pedi-tum iter averterunt. Constabat, non tam bello mo-tos, quam longinquitate viae insuperabilique Alpiumtransitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinereeos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animiirritarentur, supra septem millia hominum domos re-misit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.