240 EPITOME LIBRI XVIII.
exercitum, M. Calpurnii tribuni militum virtute etopera evasit: qui, cum trecentis militibus eruptionefacta, hostes in se converterat. Hannibal dux Poe-norum, victa classe, cui praefuerat, a militibus suisin crucem sublatus est. Atilius Regulus consul, viciisnavali proelio Poenis, in Africam traiecit.
EPITOME LIBRI XVIII.
Atilius Regulus in Africa serpentem portentosaemagnitudinis cum magna militum clade occidit, et,quum aliquot proeliis bene adversus Carthaginiensespugnasset, successorque ei a senatu prospere bellumgerenti non mitteretur, id ipsum per Hieras ad sena-tum missas questus est: in quibus inter causas petendisuccessoris erat, quod agellus eius a mercenariis de-sertus esset. Quaerente deinde fortuna, ut magnumutriusque casus exemplum in Regulo proderetur, ar-cessito a Carthaginiensibus Xanthippo Lacedaemo-niorum duce, victus proelio et captus est. Res deindea ducibus Romanis omnibus terra marique prosperegestas deformaverunt naufragia classium. Ti. Co-runcanius primus ex plebe pontifex maximus creatusest. P. Sempronius Sophus, M'. Valerius Maximuscensores, quum senatum legerent, tredecim senatu mo-verunt: lustrum condiderunt, quo censa sunt civiumcapita ducenta nonaginta septem millia, septingentanonaginta septem. Regulus missus a Carthaginien-sibus ad senatum, ut de pace, et, si eam non posset im-petrare, de captivis commutandis ageret, etiureiu-rando astrictus, rediturum se Carthaginem, si com-mutari captivos non placuisset; utrumque negandiauctor senatui fuit: et, quum fide custodita reversusesset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto,periit.