218
T. LIVII [U. C. 458. A. C. sgt.j
conscisse fugam ; suos prima vigilia profectos: cre-dere, eandem in aliis urbibus solitudinem inventu-ros. Dictis captivorum iides exstitit: desertis oppi-dis consul potitur.
XXXV. Alteri consuli M. Atilio nequaquam tamfacile bellum fuit. Quum ad Luceriam duceret le-giones, quam oppugnari ab Samnitibus audierat, adfinem Lucerinum ei hostis obvius fuit. Ibi ira viresaequavit. Proelium varium et anceps fuit: tristiustamen eventu Romanis; et quia insueti erant vinci,et quia digredientes magis, quam in ipso certamine,senserunt, quantum in sua parte plus vulnerum accaedis fuisset. Itaque is terror in castris ortus, quisi pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret.Tum quoque sollicita nox fuit iam invasurum castraSamnitem credentibus, aut prima luce cum victori-bus conserendas manus. Minus cladis, ceterum nonplus animorum, ad hostes erat. Ubi primum illuxit,abire sine certamine cupiunt. Sed via una, et ea ipsapraeter hostes, erat: qua ingressi, praebuere speciemrecta tendentium ad castra oppugnanda. Consul ar-ma capere milites iubet, et sequi se extra vallum: le-gatis, tribunis, praefectis sociorum imperat, quodapud quemque facto opus est. Omnes affirmant, sequidem omnia facturos, sed militum iacere animos.Tota nocte inter vulnera et gemitus morientium vigi-latum esse. Si ante lucem ad castra ventum foret,lanium pavoris fuisse,ut relicturi signa fuerint: nuncpudore a fuga contineri; alioquin pro victis esse.Quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundosalloquendosque milites ratus,ut ad quosque venerat,cunctantes arma capere increpabat: Quid cessarent,tcrgiversarenlurque ? Hostem in castra venturum,nisi ilH extra castra exissent: et pro tentoriis suispugnaturos, si pro vallo nollent. Armatis ac dimican-tibus dubiam victoriam esse. Qui nudus atque iner