194
T. 1,1 VII [XI. C. 456. .4. C. 296.]
et moenia aggredimur? Nullus iam exercitus Samnio■praesidet. Cessere finibus, ac sibimet ipsi exiliumconscivere. Approbantibus cunctis, ad Murgantiam,validam urbem, oppugnandam ducit: tantusque ar-dor militum fuit, et caritate ducis, et spe maioris,quam ex agrestibus populationibus, praedae, ut unodie vi atque armis urbem caperent. Ibi duo milliaSamnitium et centum pugnantes circumventi capti-que: et alia praeda ingens capta est. Quae ne im-pedimentis gravibus agmen oneraret, convocari mi-lites Decius iubet. Haccine, inquit, victoria sola, authac praeda contenti estis futuri? Vultis vos pro vir-tute spes gerere? Omnes Samnitium urbes, fortunae-que in urbibus relictae, vestrae sunt; quando legioneseorum, tot proeliis fusas, postremo finibus expulistis.Vendite isla, et illicite lucro mercatorem, sit sequaturagmen: ego subinde suggeram, quae vendatis. AdRomuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud ma-ior, praeda maior manet. Divendita praeda, ultroadhortantes imperatorem adRomuleam pergunt. Ibiquoque sine opere,sine tormentis, simul admota suntsigna, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proxi-mum fuit, scalis raptim admotis, in moenia evasere.Captum oppidum ac direptum est. Ad duo millia ettrecenti occisi; et sex millia hominum capta; et mi-les ingenti praeda potitus : quam vendere, sicut prio-rem, coactus, Ferentinum inde, quanquam nihil quie-tis dabatur, tamen summa alacritate ductus. Cete-rum ibi plus laboris ac periculi fuit. Et defensasumma vi moenia sunt, et locus erat munimento na-turaque tutus: sed evicit omnia assuetus praedaemiles. Ad fria millia hostium circa muros caesa:praeda miiitis fuit. Huius oppugnatarum urbiumdecoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maxi-mum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Fe-rentinum liomuleamquc oppugnatas tradunt. Sunt,