Lib. X. C ap. 5. 6. [TJ. C. 45a. A. C. 3oo.] 181
poenitebat. Romae quoque plebem quietam et ex-oneratam deducta in colonias multitudo praestabat.Tamen, ne undique tranquillae res essent, certameniniectum inter primores civitatis, patricios plebeios-que, ab tribunis plebis Q. ct Cn. Ogulniis. Qui, un-dique criminandorum Patrum apud plebem occasio-nibus quaesitis, postquam alia frustra tentata erant,eam actionem susceperunt, qua non infimam plebemaccenderent, sed ipsa capita plebis, consulares trium-phalesque plebeios: quorum honoribus nihil, prae-ter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, dees-set. Rogationem ergo promulgarunt, ut, quum quat-tuor augures, quattuor pontifices ca tempestate es-sent, placeretque augeri sacerdotum numerum, quat-tuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes,allegerentur. Quemadmodum ad quattuor augurumnumerum, nisi morte duorum, id redigi collegiumpotuerit, non invenio; quum inter augures constet,imparem numerum debere esse, ut tres antiquaetribus, Ramnes, Titienses, Luceres, suum quaequeaugurem habeant; aut, si pluribus sit opus, pariinter se numero sacerdotes multiplicent: sicut mul-tiplicati sunt, quum ad quattuor quinque adiectinovem numerum, ut terni in singulas essent, ex-pleverunt. Ceterum, quia de plebe allegebantur,iuxta eam rem aegre passi Patres, quam quum con-sulatum vulgari viderent. Simulabant, ad deos idmagis, quam ad se, pertinere: ipsos visuros, nesacra sua polluantur. Id se optare tantum, ne quain rempublicam clades veniat. Minus autem teten-dere, assucti iam tali genere certaminum vinci. Etcernebant, adversarios non id, quod olim vix spe-raverint, affectantes magnos honores, sed omniaiam, in quorum spem dubiam erat certatum, tamenadeptos, multiplices consulatus, censurasque ettriumphos.