Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
172
Einzelbild herunterladen
 

172 T. LIVII [U. C. 44g. A. C. 3o3.]

quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeopta-verint: quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit,pro poena necessariam civitatem fore. 01) luiec vulgoin conciliis metata, populus Romanus bellum fieriAequis iussit: consulcsque ambo, ad novum profectibellum, quattuor millia a castris hostium consede-runt. Aequorum exercitus, (ut qui suo nomine per-multos annos imbelles egissent) tumultuario similis,sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. Alii ex-eundum in aciem, alii castra tuenda censent: movetplerosque vastatio futura agrorum, ac deinceps cumlevibus praesidiis urbium relictarum excidia. Ita-que, postquam inter multas sententias una, quae,omissa cura communium, ad respectum suarum quem-que rerum vertisset, audita; ut prima vigilia diversie castris ad deportanda omnia tuendaque moenibusin urbes abirent; cuncti eam sententiam ingenti as-sensu accepere. Palatis hostibus per agros, primaluce Romani, signis prolatis, in acie consistunt; et,ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castrahostiumtendunt. Ceterum, postquam ibi neque stationes proportis, nec quemquam in vallo, nec fremitum consue-tum castrorum animadverterunt; insolito silentiomoti, metu insidiarum subsistunt. Transgressi dein-de vallum, quum deserta omnia invenissent, pergunthostem vestigiis sequi: sed vestigia, in omnes aequeferentia partes, ut in dilapsis passim, primo erroremfaciebant; post, per exploratores compertis hostiumconsiliis, ad singulas urbes circumferendo bello,unum et quadraginta oppida intra dies quinquagintaomnia oppugnando ceperunt; quorum pleraque diru-ta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad in-ternecionem deletum. De Aequis triumphatum: exem-ploque eorum clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Pe-ligni, Frentani mitterent Romam oratores pacis pe-