Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
140
Einzelbild herunterladen
 

110

T. DI VII [U. C. 43g. A. C. 3i5.]

tempore, ct qua ex parte hostem aggrederetur, sub-stitit occultus, ad omnia satis exploratis consiliisDictator, quum per aliquot dies post pugnam conti-nuisset suos intra vallum, obsessi magis quam obsi-dentis modo, signum repente pugnae proposuit; et,eilicacius ratus ad accendendos virorum fortium ani-mos, nullam alibi, quam in semet ipso, cuiquam reli-ctam spem, de magistro equitum novoque exercitumilitem celavit. Jit, tanquamnulla, nisi in eruptione,spes esset, Locis, inquit, angustis, milites, deprehen-si, nisi quam victoria patefecerimus, viant nullam ha-bemus. Stativa nostra munimento salis tuta sunt;sed inopia eadem infesta. Nam ct circa omnia defe-cerunt, unde subvehi commeatus poterant; et, si ho-mines iuvare velint, iniqua loca sunt. Itaque nonfrustrabor ego vos, castra liic relinquendo, in quae,infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. Ar-mis munimenta, non munimentis arma tuta esse de-bent. Castra habeant repetantque, quibus operae esttrahere bellum : nos omnium rerum respectum, prae-terquam victoriae, nobis abscidamus. Ferte signa inhostem: ubi extra vallum agmen excesserit, castra,quibus imperatum est, incendant: darnria vestra, mili-tes, omnium circa, qui defecerunt, populorum praedasarcientur. Et oratione dictatoris, quae necessitatisultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem,et respectus ipse ardentium castrorum, quanquamproximis tantum (ita enim iusserat dictator) ignis estsubditus, haud parvum fuit irritamentum. Itaque,velut vecordes illati, signa primo impetu hostiumturbant; ct in tempore, postquam ardentia procul vi-dit castra magister equitum, (id convenerat signum)hostium terga invadit. Ita circumventi Samnites,qua potest quisque, fugam per diversa petunt. In-gens multitudo, in unum metu conglobata, ac semetipsam turba impediens, in medio caesa. Capta ho-