138
T. LIVII [O. C. 43g. A. C. 3i3.]
proelio inito Romanos urgent. Et, quanquam an-ceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem di-ctator habuit; quia et locum haud facilem ad circum-veniendum cepit, et diversa statuit signa. Infestiortamen in erumpentes incessit: nec magno certamineintra moenia compulit. Tum totam aciem in Samni-tes obvertit. Ibi plus certaminis fuit. Victoria sic-ut sera, ita nec dubia, nec varia fuit. Fusi in ca-stra Samnites, exstinctis nocte ignibus, tacito agmi-ne abeunt: et, spe abiecta Saticulae tuendae, Plistiamipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hostiredderent, circumsidunt.
XXII. Anno circumacto, bellum deinceps ab di-ctatore Q. Fabio gestum est. Consules novi, sicutsuperiores, Romae manserunt: Fabius, ad accipien-dum ab Aemilio exercitum, ad Saticulam cum sup- iplemcnto venit. Neque enim Samnites ad Plistiammanserant: sed, accitis ab'domo novis militibus,multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco po- jsuerunt: lacessentesque proelio Romanos avertere Iab obsidione conabantur. Eo intentius dictator inmoenia hostium versus, id bellum tantum ducere,quod urbem oppugnabat: securior ab Samnitibusagere, stationibus modo oppositis, ne qua in castravis fieret. Eo ferocius adequitare Samnites vallo, ne-que otium pati. Et quum iam prope in portis castro- ;rum esset hostis, nihil consulto dictatore, magister jequitum Q. Aulius Cerretanus, magno tumultu cum 'omnibus turmis equitum evectus, summovit hostem. :Tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortunaexercuit opes, ut insignes utrimque clades et claraipsorum ducum ederet funera. Prior Samnitium im-perator, aegre patiens, quo tam ferociter adequitas-set, inde se fundi fu garique, orando hortandoqueequites proelium integravit. In quem, insignem in-ter suos cientem pugnam, magister equitum Roma-