8<i T. LIVII [U. C. 4i8. A. C. 32 L]
quam voluntate Graecorum, recepta Palaepolim, mi-serat : Cornelius, delectum indictum a magistratibus,universum Samnium erectum, ac vicinos populos,Privernatem, Fundanumque, et Formianum, haudambigue sollicitari. Ob haec quum legatos mittiplacuisset prius ad Samnites, quam bellum fieret; re-sponsum redditur ab Samnitibus ferox. Ultro incu-sabant iniurias Romanorum: neque eo negligentiusea, quae ipsis obiicerentur, purgabant. Haud ullopublico consilio auxiliove iuvari Graecos: nec Funda-num Formianumve a se sollicitatos: quippe minimepoenitere se virium suarum, si bellum placeat. Cele-rum non posse dissimulare, aegre pali civitatem Samnitium, quod Fregellas, ex Volscis captas dirutas-que ab se, restituerit Romanus populus, coloniamquein Samnitium agro imposuerit, quam coloni eorumFregellas appellent. Fam se contumeliam iniuriam-que, ni sibi ab iis, qui fecerint, dematur, ipsos omni nidepulsuros esse. Quum Romanus legatus ad disceptan-dum eos ad communes socios atque amicos vocaret.Quid perplexe agimus? inquit. Nostra certamina,Romani, non verba legatorum, nec hominum quisquamdisceptator, sed campus Campanus, in quo concurren-dum est, et arma, et communis Mars belli decernet.Proinde inter Capuam Suessulamque castra castrisconferamus: et, Samnis Romanusne imperio Italiamregat, decernamus. Legati Romanorum quum se,non quo hostis vocasset, sed quo imperatores sui du-xissent, ituros esse respondissent; iam Publilius, imter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto,diremerat hostibus societatem auxilii mutui; qua, utquisque locus premeretur, inter se usi fuerant. Itaque quum et comitiorum dies instaret, et, Publilium^imminentem hostium muris, avocari ab spe capien.dae in dies urbis, haud e republica esset; actum cumtribunis est, ad populum ferrent, ut, quum Publilius