30
T. LIVII [U. C. 4o6. A. C. 3if>.]
■plete eadem strage campos, qua montes replestis. So-lite exspectare, dum stantes vos fugiant: inferendasunt signa, et vadendum in hostem. Ilis adhortatio-nibus iterum coorti pellunt loco primos manipulosGallorum: cuneis deinde in medium agmen perrum-punt. Inde barbari dissipati, quibus nec certa im-peria, nec duces essent, vertunt impetum in suos; fu-sique per campos, et praeter castra etiam sua fugapraelati, quod editissimum inter aequales tumulosoccurrebat oculis, arcem Albanam petunt. Consul,non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat,et subiicere exercitum pugna fessum tumulis ab ho-ste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militidata, victorem exercitum, opulentumque Gallicisspoliis, Hornam reduxit. Moram triumpho vulnusconsulis attulit: eademque causa dictatoris deside-rium senatui fecit, ut esset, qui aegris consulibus co-mitia haberet. Dictator L. Furius Camillus dictus,addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, red-didit Patribus possessionem pristinam consulatus.Ipse ob id meritum ingenti Patrum studio creatusconsul, collegam Ap. Claudium Crassum dixit.
XXV. Priusquam inirent novi consules magistra-tum, triumphus a Popillio de Gallis actus magno fa-vore plebis: mussantesque inter se rogitabant, numquem plehcii consulis poenileret? Simul dictatoremincrepabant, qui legis Liciniae spretae mercedemconsulatum, privata cupiditate, quam publica iniu-ria, foediorem, cepisset, ut se ipse consulem dictatorcrearet. Annus multis variisque motibus fuit insi-gnis. Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim patinequiverant, per campos maritimaque loca vagi po-pulabantur. Mare infestum classibus Graecorum erat,oraque litoris Antiatis, Laurcnsque tractus, et Tibe-ris ostia: ut praedones maritimi, cum terrestribuscongressi, ancipiti semel proelio decertarint, dubii-