Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

24

T. LIVII [U. C. 4o2. A. C. 35o.]

quin mitis victoria fuit. Iu Tarquinienses acerbesaevitum. Multis mortalibus in acie caesis , ex in-genti captivorum numero trecenti quinquaginta octodelecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitteren-tur: vulgus aliud trucidatum. Nec populus in eos,qui missi Romam erant, mitior fuit. Medio in foroomnes virgis caesi ac securi percussi. Id pro immo-latis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hosti-bus redditum. Res bello bene gestae, ut Samnitesquoque amicitiam peterent, effecerunt. Legatis eo-rum comiter ab senatu responsum: foedere in socie-tatem accepti. Non eadem domi, quae militiae, for-tuna erat plebi Romanae. Nam etsi, unciario fenorefacto, levata usura erat, sorte ipsa obruebantur in-opes, nexumque inibant. Eo nec patricios ambo con-sules, neque comitiorum curam, publicave studiaprae privatis incommodis plebs ad animum admitte-bat. Consulatus uterque apud patricios manet. Con-sules creati C. Sulpicius Peticus quartum, M. Vale-rius Publicola iterum. In bellum Etruscum intentamcivitatem, quia Cacritem populum misericordia con-sanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama fere-bat, legati Latini ad Volscos convertere, nuntiantes,exercitum conscriptum armatumque iam suis finibusimminere: inde populabundos in agrum Romanumventuros esse. Censuit igitur senatus, neutram ne-gligendam rem esse: utroque legiones scribi, consu-lesque sortiri provincias iussit. Inclinavit deindepars maior curae in Etruscum bellum; postquam li-teris Sulpicii consulis, cui Tarquinii provincia eve-nerat, cognitum est, depopulatum agrum circa Ro-manas salinas, praedaeque partem in Caeritum finesavectam, et haud dubie iuventutem eius populi interpraedatores fuisse. Itaque Valerium consulem, Vol-scis oppositum, castraque ad finem Tusculanum ha-bentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere