Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
431
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXX. Cap. 44.45. [U.C.SSi. A.C.201.J 431

; wsset, facile vobis appareret, non laeti, sed propeamentis malis cordis hunc, quem increpatis, risumesse. Qui tamen nequaquam adeo est intempestivus,quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacri-mae sunt. Tunc flesse decuit, quum adempta nobisarma, incensae naves, interdictum externis bellis. Illoenim vulnere concidimus. Nec esse in vos odio vestroconsultum ab Romanis credatis. Nulla magna civi-tas diu quiescere potest. Si foris hostem non habet,domi invenit: ut praevalida corpora ab externis cau-sis luta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. Tan-tum nimirum ex publicis malis sentimus, quantumad privatas res perlinet: nec in iis quicquam acrius,quam pecuniae damnum, stimulat. Itaque, quumspolia viciae Carthagini detrahebantur, quum iner-mem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentesj-lfricae cerneretis, nemo ingemuit: nunc, quia tribu-lum ex privato conferendum est, tanquam in publicofunere, comploratis. Quam vereor, ne propediem sen-tiatis, levissimo in malo vos hodie lacrimasse! IlaeeHannibal apud Carthaginienses. Scipio, concioneadvocata, Masinissam, ad regnum paternum Cirtaoppido et ceteris urbibus agrisque, quae ex regnoSj pliacis in populi Romani potestatem venissent,adiectis,donavit. Cn. Octavium classem in Siciliamductam C11. Cornelio consuli tradere iussit: legatosCarthaginiensium Romam proficisci, ut, quae ab seex decem legatorum sententia acta essent, ea Pa-trum auctoritate populique iussu confirmarentur.

XLV. Pace terra marique parta, exercitu in na-ves imposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit. Indeir.agna parte militum in navibus missa, ipse per lae-tam pace non minus, quam victoria, Italiam, effusisnon urbibus modo ad habendos honores, sed agre-stium etiam turba obsidente vias, Itoniam pervenit,triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus.