Lib. XXIX. Cap.1. [U.C.54 7 .A.C.2o5.] 327
hm pugnavit. Lustrum a censoribus conditum est.Censa sunt civium capita ducenta quattuordecim mil-lia. Inter censores, M. Livium et Claudium Neronem,notabilis discordia fuit. Nam et Claudius Livio col-legae equum ademit, quod a populo damnatus adus-que in exsilium fuerat; et Livius Claudio, quod fal-sum in se testimonium dixisset, et quod non bona fidesecum in gratiam redisset. Idem omnes tribus, extratinam, aerarias reliquit, quod et innucentemse damnas-sent, et postea consulem censoremque fecissent.
T. LIVII PATAVINI
LIBER XXIX.
Ocipio, postquam in Siciliam venit, voluntarios mi-lites ordinavit centuriavitque: ex iis trecentos iuve-nes, florentes aetate et virium robore, inermes circase habebat, ignorantes, quem ad usum, neque centu-riati, neque armati, servarentur. Tum ex totius Si-ciliae iuniorum numero principes genere et fortunatrecentos equites, qui secum in Africam traiicerent,legit: diemque iis, qua equis armisque instructi at-que ornati adessent, edixit. Gravis ea militia, pro-cul domo, terra marique multos labores, magna pe-ricula allatura videbatur; neque ipsos modo, sed pa-rentes cognatosque eorum ea cura angebat. Ubidies, quae dicta erat, advenit, arma cquosque osten-derunt. Tum Scipio, renuntiari sibi, dixit, quosdamequites Siculorum, tanquam gravem et duram, horre-re eum militiam. Si qui ita animati essent, malle cossibiiam tum fateri, quam postmodo querentes, segnesatque inutiles milites rcipublicae esse. Expromerent,quid sentirent: cum bona venia se auditurum. Ubi exhis unus ausus est dicere, se prorsus, si sibi, utrumvelit , liberum esset, nolle militare; tum Scipio ei,