Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
119
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXVI. Cap. 1. [U.C.54i.A. C.2ii.] 119

posuit, et lege agi iussit, et supplicium peregit. Quumin comitiis apud populum quaereretur, cui mandare-tur Hispaniarum imperium ; nullo id volente suscipe-re, P. Scipio P. filius, qui in Hispania ceciderat, pro-fessus est se iturum: et, suffragio populi consensu-que omnium missus, Novam Carthaginem uno die ex-pugnavit, quum ageret vigesimum quartum annum,videreturque divina stirpe creatus: quoniam et ipse,postquam togam acceperat, quotidie in Capitolioerat; et in cubiculo matris eius anguis saepenumerovidebatur. Ites praeterea in Sicilia gestas continet,et amicitiam cum Aetolis iunctam, bellumque gestumadversus Acarnanas et Philippum Macedoniae regem.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXVI.

Cn. Fulvius Centum alus, P. Sulpicius Galba consu-les, quum Idibus Marti is magistratum inissent, se-natu in Capitolium vocato, de republiqa, de admini-stratione belli, de provinciis exercitibusque Patresconsuluerunt. Q.. Fulvio, Ap. Claudio, prioris anniconsulibus , prorogatum imperium est; atque exer-citus, quos habebant, decreti: adiectumque, ne a Ca-pua, quam obsidebant, abscederent, priusquam ex-pugnassent. Ea tum cura maxime intentos habebatRomanos: non ab ira tantum, quae in nullam un-quam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam no-bilis ac potens,sicut defectione sua traxerat aliquotpopulos, ita recepta inclinatura rursus animos vide-batur ad veteris imperii respectum. Et praetoribusprioris anni, M. lunio in Etruria, P. Sempronio inGallia, cum binis legionibus, quas habuerant, proro-