Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
188
Einzelbild herunterladen
 

188

T. LIV 11 [U. C. 5-'u. A. C. aio.]

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXVII.

Hic status rerum Hispaniae erat. In Italia consulMarcellus, Salapia per proditionem recepta, Maro-neam et Meles deSamnitibus vi cepit. Ad tria milliamilitum ibi Hannibalis, (piae praesidii causa relictaerant, oppressa. Praeda (et aliquantum eius fuit)militi concessa. Tritici quoque ducenta quadragintamillia modium, et centum decem millia hordei in-venta. Ceterum nequaquam inde tantum gaudiumfuit, quanta clades intra paucos dies accepta est, haudprocul ab Herdonea urbe. Castra ibi Cn. Fulviusproconsul habebat, spe recipiendae Herdoneae, quaepost Cannensem cladem ab Romanis defecerat, necloco satis tuto posita, nec praesidiis firmata. Negli-gentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, qumllabare iis adversus Poenum fidem senserat, post-quam, Salapia amissa, excessisse his locis in Brut-tios Hannibalem auditum est. Ea omnia, ab Herdo-nea per occultos nuntios delata Hannibali, simul cu-ram sociae retinendae urbis, et spem fecere incautumhostem aggrediendi. Exercitu expedito, ita ut fa-mam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdo-neam contendit, et, quo plus terroris hosti obiiceret,acie instructa accessit. Par audacia Romanus, con-silio et viribus impar, copiis raptim eductis, confli-xit. Quinta legio et sinistra ala acriter pugnaminierunt. Ceterum Hannibal, signo equitibus dato,ut, quum pedestres acies occupassent praesenti cer-tamine oculos animosque, circumvecti, pars castrahostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse inFulvii similitudinem nominis, quod Cn. Fulvium