Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
432
Einzelbild herunterladen
 

132 T. LIVII Lm. XXX.Cap.45. [U.C.55i.A.C.2oi.]

Argenti tulit in aerarium pondo centum millia ri-ginti tria: militibus ex praeda quadragenos aeris di-visit. iVIorte subtractus spectaculo magis hominum,quam triumphantis gloriae, Syphax est,Tibure haudita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuo-rat. Conspecta mors tamen cius fuit, quia publicofunere est elatus. Hunc regem in triumpho ductumPolybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.Secutus Scipionem triumphantem est pileo capitiimposito Q. Terentius Culleo: omnique deinde vita,ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africa-num cognomen militaris prius favor, an popularisaura celebraverit, an, sicuti Felicis Sullae Magni-que Pompeii patrum memoria, coeptum ab assenta-tione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certu hic imperator nomine victae ab se gentisest nobilitatus. Exemplo deinde huius, nequaquamvictoria pares, insignes imaginum titulos claraquecognomina familiae fecere.