T. LIVII PATAVINI
HISTORIARUM
LIBRI.
EPITOME LIBRI XXIV.
Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius avus Hie-ro amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginiensesdefecit; et propter crudelitatem superbiamque a suisinterfectus est. Ti. Sempronius Gracchus proconsulprospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Be-neventum pugnavit, servorum maxime opera, quosliberos esse iussit. Claudius Marcellus consul, in Si-cilia, quae prope lota ad Poenos defecerat, Syracusasobsedit. Philippo Macedonum regi bellum indictumest; qui, ad Apolloniam nocturno proelio oppressusfugatusque, in Macedoniam cum prope inermi exer-citu perfugit. Ad id bellum gerendum Valerius prae-tor missus est. Res praeterea in Hispania a P. etCn. Scipionibus adversus Carthaginienses gestas con-tinet. Syphax, rex A umidarum, in amicitiam asci-tus, et a Masinissa, rege Massylorum, pro Carthagi-niensibus pugnante, vicius, in Maurusios cum magnamanu transiit contra Gades; ubi angusta freto Africaet Hispania dirimuntur. Celtiberi quoque in amici-tiam recepti sunt: quorum auxiliis ascitis, tunc pri-mi m mercenarium militem Romana castra habuerunt.
T. Lu. Tom. 111.
A