Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
257
Einzelbild herunterladen
 

Liii.XXVIl.CAP.5t. [U.C.545..A.C. 207 .] 257

praetor pro concione edixit, celebrataque a viris fe-ininisque est. Omnia templa per totum triduum ae-qualem turbam habuere: quum matronae amplissi-ma reste cum liberis, perinde ac si debellatum foret,omni solutae metu, deis immortalibus grates agerent.Statum quoque civitatis ea victoria movit: ut iaminde, haud secus quam in pace, res inter se contra-here, vendendo, emendo, mutuum dando, argentumcreditum solvendo , auderent. C. Claudius consulquum in castra redisset, caput Hasdrubalis, quodservatum cum cura attulerat, proiici ante hostiumstationes, captivosque Afros vinctos, ut erant, osten-di, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem, etexpromere, quae acta essent, iussit. Hannibal, tantosimul publico familiarique ictus luctu, agnoscere sefortunam Carthaginis, fertur dixisse: castrisque in-de motis, ut omnia auxilia, quae diffusa latius tuerinon poterat, in extremum Italiae angulum Bruttioscontraheret, et Metapontinos, civitatem universam,excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suae ditioniserant, in Bruttium agrum traduxit.

EPITOME LIBRI XXVIII.

Res in Hispania prospere gestae n Si/ano, Scipio-nis legato-, et ab L. Scipione fratre adversus Poenos,a Sulpicio proconsule ei ab Attalo rege Asiae adver-sus Philippum regem Macedonum, pro Aetolis, refe-runtur. Quum M. Livio et Claudio Neroni consuli-bus triumphus decretus esset, Livius, qui in provinciasua rem gesserat, quadrigis invectus est; Nero, qui incollegae provinciam, ut victoriam eius adiuvaret, ve-nerat , equo est secutus, et in hoc habitu plus gloriaereverentiaeque, habuit: nam et plus in bello, quamT. Liv. Tom. 111 . R