378
T. LIVII [P. C. 5ig. A. C. ao3.]
T. LIVII PATAVINI
L 1 B E R XXX.
Cn. Servilius Caepio et C. Sen ilius Geminus consu-les, (sextus decimus is annus belli Punici erat) quumde republica belloque et provinciis ad senatum retu-lissent, consuerunt Patres, ut consules inter se com-pararent, sortirenturve, uter Bruttios adversus Han-nibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam ha-beret. Cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sem-pronio acciperet. P. Sempronius (ei quoque ^nimproconsuli imperium in annum prorogabatur) P. Li-cinio succederet: is Romam reverteretur, bello quo-que bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempe-state instructior civis habebatur, congestis omnibushumanis a natura fortunaque bonis. Mobilis idemac dives erat: forma viribusque corporis excellebat.Facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu insenatu, ad populum suadendi ac dissuadendi locusesset: iuris pontificii peritissimus. Super haec, bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat.Quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac. Ligu-ribus decretum. jR. Cornelius novo consuli tradereexercitum iussus: ipse, prorogato imperio, Galliamprovinciam obtinere cum legionibus iis, quas prao-tor L. Scribonius priore anno habuisset. Sortitideinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemi-no Etruria evenit. Tum praetorum provinciae insortem coniectae. Iurisdictionem urbanam PaetusAelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius,Ariminum cum duabus legionibus (sub Lucretio Spu-rio eae fuerant) Quinctilius Varus est sortitus. Et