Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
429
Einzelbild herunterladen
 

hui. XXX. Cap. 42.43. [C.C.ft5i.A.C.20i.] 420

riitm auxisse: ceterorum miserabilior oratio fuit,commemorantium, Kx quantis opibus quo recidissentCarthaginiensium res. Sihil iis, qui modo orbem pro-pe terrarum obtinuissent armis, superesse, praeterCarthaginis moenia. Iis inclusos, non terra, non mariquicquam sui iuris cernere. Urbem quoque ipsam acpenates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihilulterius sit, saevire populus llomanus velit. Quum/lecti misericordia Patres appareret, senatorumunum infestum perfidiae Carthaginiensium succla-masse ferunt, ] J er quos deos foedus icturi essent,quum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent ? Pereosdem, inquit Hasdrubal, qui tam infesti sunt foede-ra violantibus.

XL1II. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn.Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus-consulto intercessit. Tum M. Acilius et Q. Minuciustribuni plebis ad populum tulerunt, Vellent,iuberent-ne senatum decernere, ut cum Carthaginiensibus paxjieret; et quem eam pacem dare, quemque ex Africaexercitus deportare iubcrenl? De pace,uti rogassent,omnes tribus iusserunt: pacem dare P. Scipionem,eundem exercitus deportare. Ex hac rogatione se-natus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sen-tentia pacem cum populo Carthaginiensi, quibus le-gibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribusegere Carthaginienses, peticruntquc, ut sibi in ur-bem introire, et colloqui cum civibus suis liceret, quicapti in publica custodia essent: esse in iis partimpropinquos amicosque suos, nobiles homines; pao-tim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibusconventis, quum rursus peterent, ut sibi, quos vel-lent, ex iis redimendi potestas fieret; iussi nominaedere: et, quum ducentos ferme ederent, senatus-consultum factum est, Ut legali Iiomani ducentos excaptivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Corne-