Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
428
Einzelbild herunterladen
 

428

T. LIVII [U. C. 553.A.C. 201 .]

Hannibali Carthaginiensibusque auxilio. De his rebusinterrogati Macedones, quum perplexe responderentipsi, ante responsum tulerunt, Ii ellum quaerere re-gem, ct, si pergat, propediem inventurum. Dupliciterab eo foedus violatum: et quod sociis populi Romaniiniurias fecerit, bello armisque lacessierit: et quodhostes auxiliis et pecunia iuverit. Kt P. Scipionemrecte atque ordine videri fecisse et facere, quod eos,qui arma contra populum Itomanum ferentes captisunt, hostium numero in vinculis habeat: cl M 4urc-lium e republica facere, gralumque id senatui esse,quod socios populi ltomani, quando iure foederis nonposset, armis tueatur. Cum hoc tam tristi responsodimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vo-rati. (Inorum aetatibus dignitatibusque conspectis,(nam longe primi civitatis erant) tum pro se quisquedicere, vere de pace agi. Insignis tamen inter cete-ros Hasdrubal orat, (Ilacdum populares cognomineappellabant) pacis semper auctor, adversusque fa-ctioni Barcinae. Eo tum plus illi auctoritatis fuit,belli culpam in paucorum cupiditatem a republicatransferenti. Qui quum varia oratione usus esset,nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, neimpudenter certa negantibus difficilior venia esset,nunc monendo etiam Patres conscriptos , ut rebussecundis modeste ac moderate uterentur; Si se at-que Hannonem audissenl Carthaginienses, et temporeuti voluissent, daturos fuisse pacis conditiones: quastunc peterent: Ituro simul hominibus bonam fortu-

nam bonamque mentem dari. Populum liotnanum eoinvictum esse, quod in secundis rebus sapere ct consu-lere meminerit: et, herculc, mirandum fuisse, si aliterfacerent. Ex insolentia, quibus nova bona fortunasit, impotentes laetitiae insanire. Populo Romanousitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse,ac plus paene parcendo victis, quam vincendo , itnpc-