394
T. LIVII [1 T . C.54g.A.C. ao3.J
quenti praetorio celebrassct; abductum in secretumMasinissam sic alloquitur: Aliqua te existimo, Masi-nissa, intuenlem in me bona, ct principio in Hispaniaad iungendam mecum amicitiam venisse, et postea inAfrica te ipsum spesque omnes tuas in fidem meamcommisisse. Atqui nulla earum virtus est, propterquas appetendus tibi visus sim, qua ego aeque, atquetemperantia et continentia libidinum, gloriatus fue-rim. Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtu-tes, Masinissa, adiecissc velim. Xon est, non, mihicrede, tantum ab hostibus armatis aetati nostrae pe-riculum, quantum ab circumfusis undique voluptati-bus. Qui eas sua temperantia frenavit ac domuit ,mullo maius decus maioremque victoriam sibipeperit,quam nos Syphace victo habemus. Quae, me absente,strenue ac fortiter fecisti, libenter ct commemoravi,ct memini: celera te ipsum reputare tecum, quam, medicente, erubescere malo. Syphax populi Ilomani au-spiciis vicius capi usque est. Itaque ipse, coniux, re-gnum, ager, oppida, homines, qui incolunt, quicquiddenique Syphacis fuit, praeda populi Romani est: etregem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthagi-niensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem ho-stium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatuspopulique Romani de ea indicium atque arbitrium es-se, quae regem nobis socium alienasse, atque in armaegisse praecipitem dicatur. Vince animum. Cavedeformes mulla bona uno vitio, et tot meritorum gra-tiam maiore culpa, quam causa culpae est, corrumpas.
XV. Masinissae haec audienti non rubor solumsuffusus, sed lacrimae etiam obortae: et, quum stquidem in potestate futurum imperatoris dixisset,orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suaetemere obstrictae consuleret ; promisisse enim, sese innullius potestatem eam traditurum, ex praetorio intabernaculum suum confusus concessit. Ibi, arbitris