Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
386
Einzelbild herunterladen
 

3S6

T. LIVII [U. C. 54 g. A. C. 203.]

Primo impetu simul utraque cornua, et Numidae etCarthaginienses pulsi. Nam neque Numidae, maxi-ma pars agrestes, Romanum equitatum, neque Car-thaginienses, et ipse novus miles, Masinissam, recen-ti super cetera victoria terribilem, sustinuere. Nu-data utrimque cornibus Celtiberum acies stabat:quod nec. in fuga salus ulla ostendebatur locis igno-tis, neque spes veniae ab Scipione erat; quem, benemeritum de se et gente sua, mercenariis armis inAfricam oppugnatum venissent. Igitur, circumfusisundique hostibus, alii super alios cadentes, obstinatimoriebantur: omnibusque in eos versis, aliquantumad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praecepe-runt. Fatigatos caede diutius, quam pugna, victoresnox oppressit.

IX. Postero die Scipio Laelium Masinissamquccum omni Romano et Numidico equitatu expeditis-que militum, ad persequendos Syphacem atque Has-drubalem mittit. Ipse, cum robore exercitus, urbescirca, quae omnes Carthaginiensium ditionis erant,partim spe, partim metu, partim vi subegit. Cartha-gini quidem erat ingens terror, et circumferentemarma Scipionem, omnibus finitimis raptim perdomi-tis, ipsam Carthaginem repente aggressurum crede-bant. Itaque et muri reficiebantur, propugnaculisquearmabantur: et pro se quisque, quae diutinae obsi-dioni tolerandae sunt, ex agris convehit. Rara men-tio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalemarcessendum mittendorum. Pars maxima classem,quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittereiubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam,incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, reli-cta cum levi praesidio, oppressuros. In hoc consi-lium maxime inclinant: legatos tamen ad Hanniba-lem mittendos censent. Quippe, classi ut felicissimegerantur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem: