Lib. XXX. Cap. 7.8. [U.C.5-ig.A.C.ao3.] 385
ret. Spem quoque opportune oblatam afferebant le-gati: quattuor millia Celtiberorum circa urbem no-mine Abbam, ab conquisitoribus suis conducta inHispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse: etHasdrubalem propediem affore cum manu haudqua-quam contemnenda. Igitur non benigne modo lega-tis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agre-stium Numidarum, quibus per eosdem dies armaequosque dedisset, et omnem iurentutem affirmatexciturum ex regno. Scire incendio, non proelio,cladem acceptam: cum bello inferiorem esse, qui ar-mis vincatur. Haec legatis responsa. Kt post diespaucos rursus Hasdrubal et Syphax copias illuxe-runt. Is omnis exercitus fuit triginta ferine milliumarmatorum.
VIII. Scipionem, velut iam debellato, quod adSyphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae op-pugnandae intentum, iam que machinas admoventeminuris, avertit fama redintegrati belli: modieisquepraesidiis ad speciem modo obsidionis terra mariquerelictis, ipse cum robore exercitus ire ad hostes per-git. Primo in tumulo, quattuor ferme millia distanteab castris regiis, consedit: postero die cum equitatuin Magnos (ita vocant) campos, subiectos ei tumulodegressus, succedendo ad stationes hostium, lacessendoque levibus proeliis, diem absumpsit: et per in-sequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excur-sionibus in vicem, nihil dictu satis dignum fecerunt.Quarto die utrimque in aciem descensum est. Roma-nus principes post hastatorum prima signa, in subsi-diis triarios constituit: equitatum Italicum ab dex-tro cornu, ab laevo Numidas Masinissamque oppo-suit. Syphax Hasdrubalque, Numidicis adversus Ita-licum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinis-sam locatis, Celtiberos in mediam aciem in adversasigna legionum accepere. Ita instructi concurruntT. Liv. Tom IU. 15 b