334
T. LIVII [U. C. 54g. A. C. ao3.]
quinque millia; multi Carthaginiensium nobiles, im-decint senatores: signa militaria centum septuagintaquattuor, equi Numidici supra duo millia septingen-ti, elephanti sex capti; octo llamma ferroque absum-pti, magnaque vis armorum capta, lia omnia impe-rator Vulcano sacrata incendit.
VII. Hasdrubal ex fuga, cum paucis, Afrorum ur-bem proximam petierat: eoque omnes, qui super-erant, vestigia ducis sequentes, se contulerant, hietadeinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. Moxeodem patentibus portis Komani accepti: nec quic-quam hostile, quia voluntate concesserant in ditio-nem, factum. Duae subinde urbes captae direptao-quc. Ea praeda, et quae castris ex incensis et ignorapta erat, militi concessa est. Syphax octo mil-lium ferine inde spatio loco communito consedit.Hasdrubal Cartilaginem contendit, ne quid per me-tum ex recenti clade mollius consuleretur. Quo tan-tus primo terror est allatus, ut, omissa Utica, Car-thaginem crederent extemplo Scipionem obsessu-rum. Senatum itaque suffetes (quod velut consularoimperium apud eos erat) vocaverunt. Ibi e tribus(una de pace legatos ad Scipionem decernebat: alteraHannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriamrevocabat: tertia llomanae in adversis rebus con-stantiae erat; reparandum exercitum, Syphacem quehortandum, ne bello absisteret, censebat) haec sen-tentia, quia Hasdrubal praesens Hurcinaeque omne»factionis bellum malebant, vicit. Inde delectus inurbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legatiinissi,. summa ope et ipsum reparantem bellum:quum uxor non iam, ut ante, blanditiis, satis poten-tibus ad animum amantis, sed precibus et misericor-dia valuisset, plena lacrimarum obtestans, ne patremsuum patriamque proderet, iisdemque Ilammis Car-thaginem, quibus castra conflagrasscnt, absumi sing-