L IB. XXX. C a p. 5. 0. [U. c. S4 9 . A. C. 203 .] 3S3
Neque ea res morata diu est. Nam, ut proximis ca-sis iuiectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque,ct deinceps continua amplexus, totis se passim dissi-pavit castris. Iit trepidatio quidem, quantam neces-seerat, in nocturno effuso tam late incendio, ortaest: ceterum, fortuitum, non hostilem ac bellicum,ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incen-dium effusi, in armatos incidere hostes, maxime Nu-midas, ah Masinissa notitia regiorum castrorum adexitus itinerum idoneis locis dispositos. Multos inipsis cubilibus semisomnos hausit flamma: multi inpraecipiti fuga, ruentes super alios alii, in angustiisportarum obtriti sunt.
VI. Relucentem flammam primo vigiles Cartha-giniensium, deinde excitati alii nocturno tumultuquum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsisua sponte incendium ortum. Et clamor inter cae-dem et vulnera sublatus, an ex trepidatione noctur-na esset, confusus, sensum veri adimebat. Igitur prose quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectumesset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, eamodo, quae restinguendo igni forent, portantes, inagmen Ilomanum ruebant. Quibus caesis omnibus,praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius effu-geret, extemplo Scipio neglectas, ut in tali tumultu,portas invadit: ignibusque in proxima tecta conic-ctis, effusa flamma primo veluti sparsa pluribus locisreluxit, dein per continuaserpens, uno repente omniaincendio hausit. Ambusti homines iuinentaque foedaprimum fuga, dein strage, obruerant itinera porta-rum. Quos non oppresserat ignis, ferro absumpti:binaque castra clade una deleta. Duces tamen ambo,et ex tot millibus armatorum duo millia peditum etquingenti equites semiermes, magna pars saucii, af-flatique incendio, effugerunt. Caesa aut hausta flam-mis quadraginta millia hominum sunt, capta supra