382
T. LIVII [II. C. 54g. A. C. aoa.]
terentur. Tandem relatum responsum, quibusdam,quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, ini-quis per occasionem adiectis; quae peropportune cu-pienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
Ac nuntio regis, quum relaturum se ad consilium di-xisset, postero die respondit, Se uno frustra tendente,nulli alii pacem placuisse. Renuntiaret igitur, nullamaliam spem pacis, quam relictis Carthaginiensibus, iSyphaci cum Romanis esse. Ita tollit indutias, ut li-bera fide incepta exsequeretur: deductisque navibus(ct iam veris principium erat) machinas tormentaque,velut a mari aggressurus Uticam, imponit. Et duomillia militum ad capiendum, quem antea tenuerat,tumulum super Uticam mittit: simul ut ab eo, quodparabat, in alterius rei curam converteret hostiumanimos: simul ne qua, quum ipse ad Syphacem Ilas-drubalemquc profectus esset, eruptio ex urbe ct im- <petus in castra sua, relicta cum levi praesidio, fieret.
V. Ilis praeparatis, advocatoquc consilio, edicereexploratoribus iussis, quae comperta aderrent, Ma-sinissaque, cui omnia hostium nota erant; postremoipse, quid pararet in proximam noctem, proponit.Tribunis edicit, ut, ubi, praetorio dimisso, signaconcinuissent, extemplo educerent castris legiones.
Ita, ut imperaverat, signa sub occasum solis efferrisunt coepta. Ad primam ferme vigiliam agmen ex-plicaverunt: media nocte (septem enim millia itine-ris erant) modico gradu ad castra hostium perven-tum. Ibi Scipio partem copiarum Laelio, Masinis-samque ac Numidas, attribuit: et castra Syphacisinvadere, ignesque coniicere iubet. Singulos deindeseparatim , Laelium ac Masinissam, seductos obte-statur, ut, quantum nox providentiae adimat, tantumdiligentia expleant curaque. Se Hasdrubalem l‘u-nicaque castra aggressurum. Celerum non ante coe-pturum, quam ignem in regiis castris conspexisset.