362
T. LIVII [U. C. 548.A. C. 2oi.]
cruda exta victimae, uti mos est, in mare porricit,lubaque signum dedit proficiscendi. Vento secundovehementi satis profecti, celeriter e conspectu terraeablati sunt: et a meridie nebula occepit, ita ut vixconcursus navium inter se vitarent. Lenior ventusin alto'factus. Noctem insequentem eadem caligoobtinuit: sole orto est discussa, et addita vis vento,lam terram cernebant. Ilaud ita multo post guber-nator Scipioni ait, non plus quinque millia passuumAfricam abesse: Mercurii promontorium se cernere.Si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classemScipio, ut in conspectu terra fuit, precatus, uti bonoreipublicae suoque Africam viderit, dare vela, etalium infra navibus accessum petere iubet. A r entoeodem ferebantur. Ceterum nebula sub idem ferinetempus, quo pridie, exorta conspectum terrae ademit,et ventus premente nebula cecidit. Nox deinde in-certiora omnia fecit. Itaque ancoras, ne aut interse concurrerent naves, aut terrae inferrentur, iecere.IJbi illuxit, ventus idem coortus, nebula disierta,aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod essetproximum promontorium, percunetatus, quum Pul-chri promontorium id vocari audisset, 1‘lacet omen,inquit; liuc dirigite naves. Eo classis decurrit: co-piaeque omnes in terram expositae sunt. Prospe-ram navigationem sine, terrore ac tumultu fuisse,permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi:Coelius unus, praeterquam quod non mersas flucti-bus naves, ceteros omnes coelestes maritimosqueterrores, postremo abreptam tempestate ab Africaclassem ad insulam Aegimurum, inde aegre corre-ctum cursum, exponit: et, prope obrutis navibus,iniussu imperatoris, scaphis, haud secus quam nau-fragos , milites sine armis cum ingenti tumultu interram evasisse.
XXV11I. Expositis copiis, Romani castra in pro-