Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

358 _V. LIVII [U. C. 548. A.C. 20 i.]

XXIV Cum liis mandatis ab rege legati ad Sci-pionem missi, Syracusis eum convenerunt. Scipio,quanquam magno momento rerum in Africa geren-darum magnaque spe destitutus erat,legatispropcre,priusquam res vulgaretur, remissis in Africam, Iite-ras dat ad regem, quibus etiam atque etiam moneteum, Ne iura hospitii necum, neu cum populo Romanoillitae societatis, neu fas, jidem, dextras, deos testesatque arbitros conventorum, fallat. Ceterum, quandoneque celari adventus Numidarum poterat, (vagatienim in urbe, obversatique praetorio erant) et, si si-leretur, quid petentes venissent, periculum erat, ncvera eo ipso, quod celarentur, sua sponte magis ema-narent, timorque in exercitum incideret, ne simulcum rege et Carthaginiensibus forctbellamium, aver-tit a vero falsis praeoccupando mentes hominum.Et, vocatis ad concionem militibus, Non ultra issecunctandum, ait. Instare, ut in Africam quam pri-mum traiiciat, socios reges. Masinissam prius ipsumad Laelium venisse, querenlem, quod cunctando tem-pus tereretur. Nunc Syphacem mittere legatos, idemadmirantem, quae tam diuturnae morae sit causa:postulantemque, ut aut traiicialur tandem in Africamexercitus, aut, si mutata consilia sint, certior fiat,ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere. Itaque,paratis iam omnibus instructisque, et re iam non ul-tra recipiente cunctationem, in animo sibi esse, Lily-baeum classe traducta, eodemque omnibus peditumequitumque copiis contractis, quae prima dies cursumnavibus daret, deis bene iuvantibus, in Africam traii-c.ere. Literas ad M. Pomponium mittit, ut, si ei vi-deretur, Lilybaeum veniret: ut communiter consu-lerent, quas potissimum legiones, et quantum mili-tum numerum in Africam traiiceret. Item circumoram omnem maritimam misit, ut naves onerariaecomprehensae Lilybaeum omnes contraherentur