L i e. XXIX . Cap. 22. 23. [TJ . C.54S. A.C.aot.] 357
\ um ct ipsi tuendao Africae momentum adicceruntsocietatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia tra-iecturum in Africam Romanum crediderunt. EratHasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cumrege, do quo ante dictum est, quum ex Hispania fortein idem tempus Scipio atque Hasdrubal convene-runt: sed mentio quoque inchoata affinitatis, ut rexduceret filiam Hasdrubalis. Ad eam rem consum-mandam tempusque nuptiis statuendum (iam enimet nubilis erat virgo) profectus Hasdrubal, ut accen-sum cupiditate (et sunt ante omnes Numidae barba-ros eilusi in Venerem) sensit, virginem ab Carthaginearcessit, maturatque nuptias: et inter aliam gratu-lationem, ut publicum quoque foedus privato adiico-retur, societas inter populum Carthaginiensem re-gemque, data ultro citroque fide, eosdem amicosinimicosque habituros, iureiuramlo affirmatur. Ce-terum Hasdrubal, memor et cum Scipione initac regisocietatis, et qtiam vana ct mutabilia barbarorumingenia essent, veritus, ne, si traiieeret in AfricamScipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, dumaccensum recenti amore Numidam habet, perpellit,blanditiis quoque puellae adbibitis, ut legatos in Si-ciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat eum,Ne prioribus suis promissis f retus in Africam traii-ciat. Se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis, quem viderit apud se in hospitio, et publicoetiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum.Optare primum, ut procul ab Africa, sicut adhuc fe-cc' int, bellum llomani cum Carthaginiensibus gerant,ne sibi inleressc certaminibus eorum, armaque authaec, aut illa, abnuentem alteram societatem, sequinecessc sit. Si non abstineat Africa Scipio, et Cartha-gini exercitum admoveat,sibi necessarium fore, et proterra Africa, in qua et ipse sit genitus, ct pro patriaeoniugis suae, proque parente ac penatibus dimicare.