35G
T. LIVII [U. C. 543. -A.C. 2o4-3
sarumque rerum incussa, ut satis crederent, aut illoduce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum,aut nullo alio posse: iuberentque, quod dii bene ver-terent, traiicere, et spei conceptae, quo die illumamnes centuriae priorem consulem dixissent, primoquoque tempore compotem populum Komanuin fa-cere: adeoque lactis inde animis profecti sunt, tan-quam victoriam, non belli magnificum apparatum,nuntiaturi Romam essent. 1'leminius, quique in ea-dem causa erant, postquam Romam est ventum, ex-templo in carcerem conditi. Ac primo producti adpopulum ab tribunis, apud praeoccupatos Locren-sium clade animos, nullum misericordiae locum ha-buerunt. Postea, quum saepius producerentur, iamsenescente invidia, molliebantur irae: et ipsa defor-mitas Pleminii memoriaque absentis Scipionis favo-rem ad vulgum conciliabat. Mortuus tamen priusin vinculis est, quam iudicium de eo populi perficeretur. Hunc Pleminium Clodius Licinius in librotertio rerum Romanarum refert, ludis votivis, quosRomae Africanus iterum consul faciebat, conatumper quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locisurbem incendere, ut frangendi carceris fugiendiquehaberet occasionem: patefacto dein scelere, delegatum in Tullianum ex senatusconsulto. I)e Scipionenusquam, nisi in senatu, actum: ubi omnes legati-
que et tribuni, classem eam, exercitum, ducemqueverbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret,primo quoque tempore in Africam traiicienduin;Scipionique permitteretur, ut ex iis exercitibus, quiin Sicilia essent, ipse legeret, quos in Africam secumtraiiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.
XXIII. Dum haec apud Romanos geruntur, Car-thaginienses quoque, quum, speculis per promonto-ria omnia positis, percunetantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, haud pai-