Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
351
Einzelbild herunterladen
 

Fib. XXIX. Cai>. 18.19. [U.c.518. A.C.aoi.] 351

( Ium deae numen apparuit i Imo ibi praesens maximefuit. Virgis caesi tribuni ab legato sunt. Legatusdeinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquamquod toto corpore laceratus, naso quoque auribusquedecisis, exsanguis est relictus: recreatus deinde lega-tus ex vulneribus, tribunos militum in vincula conie-ctos, dein verberatos, servilibusque omnibus sippliciiscruciatos trucidando occidit; mortuos deinde prohi-buit sepeliri. Has dea poenas a templi sui spoliatori-bus liabet: nec ante desinet omnibus eos agitare fu-riis, quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit.Maiores quondam nostri, gravi Crotoniensium bello,quia extra urbem templum est, transferre in urbemeam pecuniam voluerunt. Noctu audita ex delubrovox est, Abstinerent manus: deam sua templa defen-suram. Quia movendi inde thesauros incussa erat re,-, Ugio, muro circumdare templum voluerunt. Ad ali-quantum iam altitudinis excitata erant moenia, quumsubito collapsa ruina sunt. Sed et nunc, et saepe aliasdea suam sedem, suumque templum aut tutata est,aut a violatoribus gravia piacula exegit. Nostras in-iurias nec potest, nec possit alius ulcisci, quam vos,Patres conscripti. Ad vos vestramque fidem suppli-ces confugimus. Nihil nostra inlerest, utrum sub illo! legato, sub ilio praesidio Locros esse sinatis, an iratoI Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. Non po-I itulumus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicia causa credatis. Veniat, coram ipse audiat, ipse di-| luat. Si quicquam sceleris, quod homo in hominesedere potest, in nos praetermisit; non recusamus, quinei nos omnia eadem iterum, si pali possumus, patia-mur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere.XIX. Haec quum ab legatis dicta essent, quae-; sissetque ab iis Q. Fabius, detulissentnc eas quere-' las ad P. Scipionem; responderunt, missos legatosesse, sed eum belli apparatu occupatum esse: et in